Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA EPIPHANIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Benedicimus dominum fraternae caritatis affectu, quia non solum synodica relatione ad sacerdotium te digne peruenisse cognouimus sed factis atque moribus comprobamus et ita se meriti tui gradus patefecit effectibus! ut ante fratrum et coepiscoporum nostrorum testimonium cuncta crederemus.

quod enim illi te promittunt posse moribus agere, nos uidemus implesse et, tamquam fidei tuae seruata pacis fuerit gratia, sic unitatis hactenus dilata sunt uota. diuina eorum praedestinatione caritati tuae uocabulum quo nuncuparis accessit. sub quo spiritu apparente concordiae factum est, ut dicamus: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum!

quapropter in Christo domino nostro reddentes officia salutationis hortamur, ut boni operis initium laudabile continuet institutum secundum sanctum euangelium, quo monemur: qui perseuerauerit in fine, hic saluus erit. adhortamini igitur reliquos, inuitate monitis, colligite blandimentis, quia talenti crediti multiplicata compendia [*]( 21 Psalm. 132, 1 25 Matth. 10, 22 ) [*]( 1 aut comiriunionis Thiel, et : alienus a> communione Bar. 3 ad- A mittit V 6 ad om. a, unde <in/ abscissos Car. 239. Dat. ut ep. 236. Edd. Car. J1 551; Collect. Concil.; BTA I 447; Thiel 965; commemorat Bar. ad a. 521, 6. 16 posse moribus Thiel: possessoribus V, posse omnia Car. 18 eorum Y: nimirum p1 20 concordia Car. )

739
sacrificia sunt diuina.

praeterea gratissime tulimus, quod Iohanne fratre et coepiscopo nostro nec non Heracliano presbytero atque Constantino filiis nostris internuntiis promotionem caritatis tuae cognouimus, qua esse aliquid dulcius non putamus, et cum te praedicti uiri, etsi pro obsequio suscepto facerent, non tamen ratione laudarent, beati omnium sumus, quod dignae rei nuntius relator dignus extabat, ut tibi absolutissime de legatorum meritis probatio sit honoris.

ET XANU PAPAE: Suscepimus calicem aureum gemmatum, patenam argenteam et alium calicem argenteum et uela duo ministerio basilicae beati Petri apostoli profutura a caritate tua directa. Data VII. Kal. Apr. Ualerio cons.