Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed [*]( 11 Psalm. 128, 2 26 Tim. II 2, 14 ) [*]( 1 sussensus V 3 doror qui dedit adeo V contristat ϑμ 4 quibus Fd-: apud quos jj. 6 ecclesiae Bar., ecclesia .. aut <ipsi> msueta Bull. Taur. 8 inconcussa etc. per anacoluthiam, quasi 6 praecessisset ecclesiae incursantium ji 16 <est> ista Bar, instare V: stare ϑμ 18 inuoluainus V 19 qui om. 3- moueatur fr 20 per hunc Vμ : nunc 8 21 sytharum V 25 moderatione ϑμ 26 tacentes VIL: tenentes 3-)

698
quando uirus, quod uiscera penetrarit, euellitur? quando corda male sibi credula ueritatis obtemperant institutis? quando induit oboedientiae humilitatem opinionibus suis uallata superbia? quando acquiescunt paci contentionum studiis. adsueti, sola certamina amantes de religione captare et mandata neglegere?

numquam apud eos caritas nouo commendata praecepto, numquam pax dominico relicta discessu: una pertinacis cura propositi rationi uelle imperare, non cedere; contemptores auctoritatum ueterum, nouarum cupidi quaestionum; solam putantes scientiae rectam uiam qualibet conceptam facilitate sententiam: eo usque tumoris elati, ut ad arbitrium suum utriusque orbis putent inclinandum esse iudicium, nec in numero fidelium deputantes sequaces traditionis paternae, si suae uiderint cedere nolle sententiae; docti crimina serere, obtrectationum uenena componere. integrum ecclesiae corpus odisse, seditiones instruere, inuidiam concitare et pro oboedientia, quae in coenobiis principatum regularis obtinet disciplinae, obstinationem pertinacis amare superbiae.

non illos potuimus monitis, non mansuetudine, non auctoritate comprimere. in publicum usque prodiere conuentum ad concussionem quietis circa regum etiam statuas inclamantes, et nisi fidelis populi constantia restitisset, per diabolicae semina nefanda zizaniae apud illos dissensionem et discordiam commouissent, per quos adiutorio dei de regionibus eorum est pulsa dissensio. sero probauimus prophetica apostolum uoce dixisse in nouissimis diebus instare tempora periculosa [*]( 26 sqq. Tim. II 3, 1-2 et 5 ) [*]( 1 penetrarit r: penetrauerit -ap., penetrauit Car. cda F 4 studiis V&: stimulia p. 5 amantes V: auentes dp. 10 conceptam 3; concepta V, susceptam p. 13 sequacem fl-p. 14 sua euiderint V credere ϑμ 16 struere Q-JJL 17 cenobiis V obtinet F$: tenet ji 19 potuimus illos trsp. fi non ante mansuet. oro. 21 concursionem V inclafhtes V 23 illos Va-: eos fi dissensionem djx: dispensationem V 24 regionibus Fjx: regione$eorum dji: om. V 25 dissensio ap.: dissent V, de eis Car., - dissensio> de eis Bar. 26 instaret V )

699
et fore homines sui tantum amatores, habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes, itaque esse uitandos.

haec ideo dilectioni uestrae indicanda sub occassione credidimus, ne, si illuc fuerint forte delati, ignorantes, quemadmodum se in Romana urbe tractauerint, sub aliqua uerborum simulatione deciperent. hi uero, quos uos de Fausti cuiusdam Galli antistitis dictis consuluisse litteris indicastis, id sibi responsum habeant neque illum neque quemquam, quos in auctoritatem patrum non recipit examen, catholicae fidei aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere aut religiosis praeiudicium comparare. fixa sunt a patribus, quae fideles sectari debeant instituta; siue interpretatio seu praedicatio seu uerbum pro populi aedificatione compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur, si discordat, aboletur. unum est fundamentum, extra quod quaelibet fabrica si consurgit, infirma est; super illud, quisquis aedificat seu uilia seu pretiosa, consideret. errat autem is, qui a uia, quam patrum electio monstrauit, exorbitat.

nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens sed animus a ueritate declinans. saepe ex his necessaria prouidetur, de quibus ipsi aemuli conuincantur, instructio nec uitio dari potest nosse, quod fugias, atque ideo non legentes incongrua in culpam ueniunt sed sequentes. quod si ita non esset, numquam doctor ille gentium adquieuisset nuntiare fidelibus: omnia probate, quod bonum est tenete.

non ab re est etsi mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem. fertur [*]( 15 cf. Cor. I 3, 10-12 24 Thessal. I 5, 21 ) [*]( 1 fere V 3 credimus (jl 4 dilati V 5 in om. ϑμ 6 deciperent Tx; possint aliquos decipere ϑμ ; huc usque ja hii V: hinc #■ quos V: quod 3 7 dictis om. d- id V: iis łł- 8 auctoritate V 12 seu V: siue # 13 pro S: om. V 14 oboletur V 16 quisquis V3-: quisque quae Thiel superaedificat$ (cf. Vulgatam) 17 erat V is qui a uia quam łł-: ea a uia qui quam V, a uia qui ab eo quod o2 20 ex V3-: de Car. iis łł- prouidentur .. instructioni$24 adnunciare$omnia <autem > a cum Vulgata 25 abs edit. reg. 26 sqq. fertur.. proposuisse 8 : fert.. profuisse V )

700
quidam nobilis arte pingendi, cum equum peniculo uellet explicare perfectum, asellum sibi proposuisse pingenti, asserens non ut iumentum imitaretur informe sed ne in alicuius deformis liniamenti similitudinem lapsus incideret.

non improuide patrum ueneranda sapientia fideli posteritati, quae essent canonica dogmata, definiuit, certa librorum etiam ueterum in auctoritatem recipienda sancto spiritu instituente praefigens opinioni suae lector indulgens non quod aedificationi ecclesiasticae conueniret sed quod uoluntas sua concepisset assereret. quid ergo calumniantibus opus extra constitutos ecclesiae terminos porrigere quaestiones et de his, quae ita habentur dicta, quasi dicta non sint, mouere certamina, cum Christiana fides canonicis libris et synodalibus praeceptis et patrum regularibus constitutis stabili et inconcusso tramite limitetur?

de arbitno tamen libero et gratia dei quid Romana hoc est catholica sequatur et seruet ecclesia, licet et in uariis libris beati Augustini et maxime ad Hilarium et Prosperum possit cognosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si ibi desunt et necessaria creditis. destinabimus, quamquam qui diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat euidenter agnoscat.

Data Id. Aug. Rusticio u. c. cons. [*]( 2 perfectum om. S- 3 informem V 4 deformia 3: formis V, informis Car. lineamenti$inprouida 9- 6 definiunt V 10 opus <erat> Ear. 11 quaestiones V: quae rationis$13 praeceptis V: \'ał, disciplinis\' V man. 1 in marg., disciplinis 9- 15 quid 3-: quod V 16 et in V: ex 91 17 augusti V 18 possit cognosci Y: abunde posset agnosci & 19 capla V si ibi 3o: sibi V, si tibi 02 20 destinabimus 3o: destinamus Y apostoli dicta r: apostolica & 21 post ▼ agnoscat addit deus te incolumem custodiat frater chariBsime$id ag ceterts omissis V 22 u. c. cons, scripsi: ac consulibus 3o, ac <Olybrio> consulibus interpolauerunt Fulgentii edd. recentiores )

701