Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ingenii disputantur, non ut canonica recipi aut ad synodalium uicem pro lege seruari sed habere nos certa, scilicet quae ueteri lege uel noua conscripta et generalibus patrum sunt decreta iudiciis, ad fundamentum fidei ac religionis integram firmitatem; haec autem, quae antistites diuersi conscripserunt, pro qualitate sui sine praeiudicio fidei solere censeri. sed cum haec.

quantum in eorum frequenti postulatione persensimus, magis [*]( 10 Matth. 16, 18 280. Dat. a. 520; accept. die 18 Iulii. Edd. Car. P 537; Bar. ad a. 520, 12; Collect. Concil.; Thiel 916. 2 per iustinum (corr. ex iustinianum) diač eius V charactere minutiore inter columnas 9 expectanda Bar. 15 cicatrice V. corr. 03 16 animo V, corr. o2 cuins damnatione V, corr. o2 17 Reginae Car.: rejria V. regiae o 21 projirii o2: prop (relicto duarum fere litterarum sputio) Y )

696
eis excusatio uideretur, uel pro eorum prece uel pro obsequii occasione reddendi apostolatui uestro per lustinum diaconem meum praesumpsi apices meae paruitatis ingerere, quibus principaliter orationum uestrarum munimen exposcens quaeso, ut consulentes, quid de praefati auctoris dictis uideatur, auctoritate apostolicae responsionis agnoscant, maxime quod filii quoque uestri magistri militum Uitalianus ac lustinianus praecipue super hac re rescripto beatitudinis uestrae similiter informari desiderant.

codicem quoque retractandum antehac direxisse me memini continentem beati Pauli apostoli epistolarum explanationes, pro quo rescripto gratulari non merui. unde simili prece deposco, ut praerogatiuam benedictionis uestrae - competenti responsione merear adipisci. Accepta XV. Kal. Aug. Rusticio cons.

(231.)

HORMISDA POSSESSORI EPISCOPO, Sicut rationi congruit, ut consulant ambigentes, ita par est respondere consultos, quia ipse impellit in errorem, qui non instruit ignorantem, nec quicquam aptius est studioso religionis quam inquisitio ueritatis, quando facilius deuium uitat. qui iter per quod gradiatur rogat.

sed priusquam respondendi curam de his, quae dilectio tua percontatur, aggrediar, libenter in litteris tuis fidei tuae [*]( 3 mm̅ presumsi V 9 ante hanc V, corr. Car. 12 praerogatiua V, corr. Car. ) [*]( 281. Dat. a. 520 die 13* Aug.; respondet epistulae 230. Primus epistulam edidit ex codice et uetusto neque ex V pendente Ioh. Cochlaeus inter opera Iohannis Maxentii (Hagenouiae 1520) fol. xxvm (= ft). uerba -usque ad initium § 10 ab ipso adferuniur Maxentio in tractatu, quem ex eodem codice Cochlaeus edidit ibid. fol. XXIX (= ji); cf. Prokg, cap. III. e libris coUectionis Auellanae ed. Car. J1 538, quem secuti sunt Bar. ad a. 520, 16; Collect. Concil.; BTA I 441; Thiel 926. 16 Incipit epistola quae dicitur esse papae Ormisdae ad Possessorem episcopum Aphrum qui est Constantinopoli. Dilectissimo fratri Possessori Hormisda #■ 17 consolant V par est ϑμ : pare V 19 est aptius trsp. ϑμ 20 facilius V: facillime ł, om (JL deuia jx per Vμ : om. t5)- graditur p. 22 adgrediar ϑμ : aggrediatur Y )

697
me fateor inuenisse feruorem, cuius calore succensus rediuiuam in illis partibus infidelium peruersitatem uigere suspiras. dignissimus dolor, qui dedita deo corda contristet, nec enim est apud eos lapsus inlamentabilis, quibus est igniculus caritatis, quia unum spiritalium uotum est salus inconcussa cunctorum.

sed non est ignota ecclesiis dei de huiusmodi procellis aut insueta tempestas: quamuis rectoris sui gubernaculo inconcussa persistat, uariis tamen insurgentium fluctuum laborat uexata turbinibus.

nam unde est psalmidici uox prophetae, qui ipsius ecclesiae personam spiritu, quo implebatur, adsumens saepe inquit expugnauerunt me a iuuentute mea, etenim non potuerunt mihi? concutiunt, sed in nihilo praeualebunt. adhuc in area sumus, mixta sunt frumenta cum paleis, gemunt boni consortia malorum; sed superest flamma non necessariis et parata sunt horrea iam probatis. ubi terrarum non ista permixtio ?

nos fixis decet instare uestigiis: proficiemus inter aduersantes propriis bonis, si erroribus non inuoluamur alienis; probat enim uirtutis suae ualidum robur, qui cum impellitur non mouetur.

ubi non uariae temptationis aculei? quales per hunc fere iugem annum quorundam Scytharum, qui monachos praeferebant specie non ueritate, professione non opere, subtili tectas calliditate uersutias et sub religionis obtentu famulantia odiis suis uenena pertulimus studentes eos ab interno uulnere medicabilis patientiae moderamine sanare, beati Pauli monita non tacentes: noli uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium?