Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad hanc etiam partem inuigilare debebitis, ne in loco eius Aristides totius mali incentor et conscius quibuslibet subreptionibus ordinetur, nam nihil prodest mutari personam, si eius deformis nequitia perseueret; sed talem uirum debetis eligere, ut de iudicio uestro cuncta catholicorum congregatio gratuletur.

his igitur obseruatis pro Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum personis intentio dilectionis uestrae uehementer debet incumbere. nam quid prodest ecclesiam redintegrasse, si ab eius corpore sacerdotes uideamus extraneos, quos in nostram communionem uos caute atque rationabiliter non ignorastis esse susceptos? unde non leuiter nos res ista contristat, si ab his, qui sedis apostolicae [*]( 2 de inseruit Bar. 227. Dat. (aimul cum ep. 175) a. 519 die 3 Dec.; per Paulinum. Edd. Car. P 515; Bar. ad a. 519, 134; Collect. Concil.; BTA I 438; Thiel 903. 8 catholi V, corr. a 12 insiste V, corr. a 14 ad ecciesiam V: ac ecclesia Car., ab ecclesia Bar. 18 nt (= nihil) V: nui a, unde nulli o 19 eius deformia nequitia scripsi: etdera formis nequicie V, eiusdem formam nequitiae a, eiusdem forma nequitiae 0\' 23 pdg V 24 corpore ex corporis V )

693
praedicationem sequuntur, neglegantur qui in eius fide et consensu recepti sunt.

idcirco, sicut hortati sumus, pro eorum communione atque loco serenissimo principi uehementer insistite; nam in eadem causa domno et filio nostro clementissimo principi et uiro illustri Iustiniano filio nostro scripta direximus, hortantes, ut cum uestra, quantum ad ecclesiarum suarum receptionem pertinet, debeant caritate tractare. de quo uos articulo nostrae ordinationis \'suspicamur immemores: diximus enim, quemadmodum exclusis occupatoribus hi, de quibus loquimur, ad proprias reuertantur ecclesias, ut illi alibi, si tamen rectae sunt fidei, ordinentur.

de personis Scytharum monachorum uir illustris Iustinianus nobis scripsit, quarum exemplaria litterarum fraternitati uestrae direximus. qui cum nollent sustinere uestrae dilectionis aduentum et obseruationum moras se dicerent ferre non posse, temptauerunt clam de urbe discedere. quos tamen nos fecimus sollicitius custodiri, ea, quae de uobis contraria dixerunt, uolentes agnoscere, ut, cum reuersi deo propitio fueritis, eorum error rationabilibus adhortationibus corrigatur. Data III. Non. Decembr. Eutharico u. c. cons.

(228.)

HORMISDA QVIBUS SUPRA. Ita nos incolomitatis et actuum uestrorum cura sollicitat, ut quamuis frequentibus occasionibus non praetermittamus hortari certos nos de his, quae circa uos aguntur, fieri litteris destinatis. nam et cum per hominem illustris uiri atque magnifici patricii filii nostri Agapiti desideriis nostris congruos miserimus affatus et nunc quoque anxietatis nostrae credidimus solatio, si ad uos praesentia scripta mitteremus:

tantum est, ut de actibus atque sospitate [*]( 6 uestra quantum pJ: quantum uestra Y 7 receptione V, corr. p 8 quo scripвi: co (an eo?) V, eo a <nons immemores Car. 9 que admodum V, corr. a 12 scytarum V 16 tfli (= tamen) V: tum Car. 19 adortationibus Y 228. Dat. a. 520 die 10 Iulii. Edd. Car. P 536; Collect. Concil.; BTA I 439; Thiel 925. 24 certiores p2 28 solatium Car. )

694
uestra nec non et de mora, per quam uos detineri plurimum dolemus, releuetis nos alloquiis sub occasione idonea portitoris. Data VI. Idus Iul. Rusticio u. c. cons.

(229.)

HORMISDA GERMANO EPISCOPO FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO. Animos nostros tam diuturnum dilectionis uestrae silentium ut tantorum temporum contristat absentia, praecipue cum uir magnificus patricius Symmachus et uir illustris Romanus magister militum filii nostri reditum apud nos caritatis uestrae sine dilatione promiserint, et ignoramus, utrum illic causarum qualitas an certe fraus aliqua simulata sub necessitate detineat, quia nobis sollicitudinem sine cessatione gerentibus et paene uniuersos partium illarum homines percontantibus diuersa et dissimilia nuntiantur.

et ideo, quoniam causas tantae tarditatis uos melius deprehendere et intellegere potestis atque cognoscere, significare nobis ista, de quibus noster cruciatur animus, debuistis, uel si est causa dilationis idonea, sicut constitutum est, aliquem de uestris ad nos oportuerat destinari.

unde ne forsitan per uersutias aut aliquam concinnationem uobis dilatio et impedimenta generentur, sub celeritate nobis scribite, ut sub rationabili ordinatione pro uestra repetitione ad filium nostrum imperatorem clementissimum dirigamus.

ergo tam circa personas quam de causa fidei, pro qua diu moramini, quid geratur. instructe atque plenissime nobis uniuersa rescribite, ut omnibus cognitis deo nostro fauente tractemus, quemadmodum personis uestris et causae ipsius, cuius res agitur, possit misericordia subuenire. Data Id. Iul. Rusticio u. c. cons. t [*](3 rustico V 229. Dat. a. 520 die 16 Iulii. Edd. Car. 12 537; Collect. Concil.; BTA I 440; Thiel 926; obiter commemorat Bar. ad a. 520, 28. 5 DIAC V 6 sq. tam .. ut V: tum .. tum Bull. Taur. 8 scymmachus V 10 et 13 sin V 14 percunetantibus a 25 instructe V: i instruite 02 28 id it rustico V )

695

(230.) EXEMPLUM RELATIONIS POSSESSORIS EPISCOPI AFRI. PER IUSTINUM DIACONUM EIUS.

DOMINO BEATISSIMO ET INEFFABILITER MIRABILI ET IN CHRISTI GRATIA PRAEFERENDO PAPAE HORMISDAE POSSESSOR IN DOMINO AETERNAM SALUTEM. Decet et expedit ad capitis recurrere medicamentum, quotiens agitur de sanitate membrorum. quis enim maiorem circa subiectos sollicitudinem gerit aut a quo magis est nutantis fidei stabilitas expetenda quam ab eius sedis praeside, cuius primus a Christo rector audiuit: tu e s\' Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam?

arbitror uestram beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe ecclesia laboret insidiis et ad morem ueteris morbi in saniem uulnus iterum quaerat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. unde cum quorundam fratrum animus de codice Fausti cuiusdam natione Galli Reginae ciuitatis episcopi. qui de diuersis rebus et frequentius de gratia dei diserte uisus est disputare. in scandalum moueretur aliis, ut se habent humana studia, in contrarium renitentibus, me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. dixi quidem ea, quae a tractatoribus pro captu prop<rii>

ingenii disputantur, non ut canonica recipi aut ad synodalium uicem pro lege seruari sed habere nos certa, scilicet quae ueteri lege uel noua conscripta et generalibus patrum sunt decreta iudiciis, ad fundamentum fidei ac religionis integram firmitatem; haec autem, quae antistites diuersi conscripserunt, pro qualitate sui sine praeiudicio fidei solere censeri. sed cum haec.

quantum in eorum frequenti postulatione persensimus, magis [*]( 10 Matth. 16, 18 280. Dat. a. 520; accept. die 18 Iulii. Edd. Car. P 537; Bar. ad a. 520, 12; Collect. Concil.; Thiel 916. 2 per iustinum (corr. ex iustinianum) diač eius V charactere minutiore inter columnas 9 expectanda Bar. 15 cicatrice V. corr. 03 16 animo V, corr. o2 cuins damnatione V, corr. o2 17 Reginae Car.: rejria V. regiae o 21 projirii o2: prop (relicto duarum fere litterarum sputio) Y )

696
eis excusatio uideretur, uel pro eorum prece uel pro obsequii occasione reddendi apostolatui uestro per lustinum diaconem meum praesumpsi apices meae paruitatis ingerere, quibus principaliter orationum uestrarum munimen exposcens quaeso, ut consulentes, quid de praefati auctoris dictis uideatur, auctoritate apostolicae responsionis agnoscant, maxime quod filii quoque uestri magistri militum Uitalianus ac lustinianus praecipue super hac re rescripto beatitudinis uestrae similiter informari desiderant.

codicem quoque retractandum antehac direxisse me memini continentem beati Pauli apostoli epistolarum explanationes, pro quo rescripto gratulari non merui. unde simili prece deposco, ut praerogatiuam benedictionis uestrae - competenti responsione merear adipisci. Accepta XV. Kal. Aug. Rusticio cons.