Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA GERMANO ET IOHANNI EPISCOPIS FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO. Opinionum diuersitas diu nos facit de prosperitate uestra uel de susceptae actionis qualitate sollicitos, praecipue cum nihil certum tam diuturno tempore uestrae dilectionis potuissemus rescriptione cognoscere. nos tamen reperta latoris occasione haec ipsa significare maluimus, quapropter salutantes, cum dei omnipotentis auxilio incolomes nos esse cognoscite, quod et de uobis audire desideramus.

sed ut de omnibus, quae gesta sunt, nostram [*]( 6 graticula V, corr. a 9 hoc a: in V compendium ita pictum est, ut utrum hoc an haec sit difficile distinguas 18 deberi Y, corr. cod. Angelic. ) [*](219. Dat. a. 519 die 25 Apr. Edd. Car. 12 499; Collect. CondL; BT.4 I 421; Thiel 866; commemorat Bar. ad a. 519, 71. 21 OR- KTSDA V 22 DIAC V 25 rescriptionee V, corr. 02 )

681
plenius possitis instruere notionem, a quibus personis uel in quibus locis bene, sicut credimus, suscepti fueritis uel ubi aut sub qua festiuitate resurrectionis dominicae caritas uestra tenuerit diem et quid deinceps egeritis, per omnia rescriptis currentibus declarate, quatenus cogitationem nostram de uestra et actuum prosperitate releuare possitis et, si quid instructioni, quam suscepistis, causae defuerit, subiungere cum dei nostri solatio ualeamus. Data VII. Kal. Maias Eutharico cons.