Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ista sunt desideria praedicti uiri, in haec fides ipsius est incitata. propter hoc in urbem uestram uirum spectabilem Eulogium magistrianum direxit, hoc sibi satisfacere iudicans, si de ipso fonte. de quo per omnem terram sanctuaria apostolorum sunt data, inde et ipse reliquias suscipere mereatur. et bene facitis causam ecclesiasticam, magnopere in contestatione dei, tali homini commendare, cuius sinceritas et integritas circa religionem catholicam nota est omnibus hominibus.

hinc uoluerunt capsellas argenteas facere et dirigere, sed postea cogitauerunt, ut hoc quoque a uestra sede pro benedictione suscipiat. singulas tamen capsellas per singulorum apostolorum reliquias fieri debere suggerimus. Data III. Kal. Iul. Constantinopoli.