Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et quia ista aguntur et in his cotidie proficit ecclesia catholica, insidiator antiquus excitauit monachos de Scythia, qui de domo magistri militum Uitaliani sunt, omnium Christianorum uotis aduersarios, quorum inquietudo non paruas moras generauit unitati ecclesiarum et magnopere de praedictae ecclesiae Antiochenae ordinatione.

isti monachi, inter quos est et Leontius, qui se dicit parentem esse magistri militum, Romam festinant sperantes aliquanta capitula a beatitudine uestra confirmari. est in ipsis inter cetera, ubi uolunt dicere unum de trinitate [*]( 216. Dat. (aimul cum epp. 187 et 217-218) a. 519 die 29 Iunii per Eulogium. Edd. Car. P 521; Bar. ad a. 519. 78; Cbllect. Contil.; Thiel 868. 4 separata 02: parata V 6 loetamur V 9 inuocato clementissimo imperatori Y: inuocat118 clementiasimna imperator Car. 10 speratę Y: aperat 02 24 unitate 7, corr. 02 )

676
crucifixum, quod est nec in sanctis synodis dictum nec in epistolis sancti papae Leonis nec in consuetudine ecclesiastica. quod si permittitur fieri, mihi uidetur dissensiones aut scandala non mediocria nasci inter ecclesias.

istud Anastasius imperator magnopere catholicis imponere festinauit, istud et Eutychetis discipuli in synodo Calcedonensi proposuerunt, quia quotienscumque patres de dei filio domino nostro Iesu Christo disputauerunt, filium dei uerbum consubstantialem patri, homousion patri dixerunt. iste autem sermo ideo numquam est in synodis a patribus introductus, quia procul dubio catholicae fidei minime poterat conuenire.

cuius sermonis si subtiliter adtendatur intentio, ad quantas haereses pateat et quae mala per eum possint disputationibus ecclesiasticis introduci, quoniam longum est, praesentes insinuare poterimus. unde sanum mihi uidetur et utile et ad pacem ecclesiarum conueniens nihil aliud responsum dare nisi (sufficit sanctum Calcedonense concilium, in quo et aliae synodi continentur; sufficiunt epistolae papae Leonis, quas synodus confirmauit: nouitatem in ecclesiam introducere nec uolumus nec debemus\'.