Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Uerum est nulla esse gaudia, magnopere spiritalia, a quibus ex toto tribulatio; esse parata.

gauaemus de unitate 5 Constantinopolitanae ecclesiae, quae facta est cum sede apostolica; laetamur cotidie diuersorum episcoporum libellos nobis satisfactionis offerri.

modicum in Ephesena ciuitate contigit scandalum, ubi contempta est et iniuriata synodus Chalcedonensis: est inuocato clementissimo imperatori hoc corrigere, quod et sperate cum dei adiutorio fieri.

nunc, etsi post labores, etsi post intentiones plures, Antiochena ecclesia ordinata est: electus quidam Paulus est nomine presbyter Constantinopolitanae ecclesiae, quem huic honori aptissimum imperatoris testimonio comprobatum est. uoluerunt et temptauerunt hic eum ordinare; ego iussionis uestrae non immemor contradixi dicens \'iussit domnus noster beatissimus papa secundum antiquam consuetudinem ibi eum episcopum ordinari\'. hoc obtinuit, quod praecepistis. orate, ut deus precibus apostoli Petri et ipsam ciuitatem cum pace faciat electum suscipere sacerdotem.