Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

In alia epistola significamus beatitudini uestrae de Scampina ciuitate de uenerabili \'Troio episcopo, quo ordine libellum dedit et qualis festiuitas est celebrata in ipsa ciuitate.

cum dei misericordia uenimus ad Lignidum. Theodoritus episcopus uenerabilis uir ipsius ciuitatis similiter libellum dedit. qui libellus in ecclesia est relectus et omnia secundum constitutionem uestram sunt facta.

rogate deum, sperate ab apostolis eius beatissimo Petro et Paulo. ut deus, qui initia talia donauit orationibus uestris, similiter sequantur et prospera, ut tempora coronae uestrae in correctione ecclesiarum semper praedicentur. quam epistolam ad apostol\'atum uestrum direximus die Nonarum Martiarum.

(215. ) EXEMPLUM RELATIONIS ANDREAE EPISCOPI PRAEUALITANI.

DOMINO SEMPER NEO BEATISSIMO ET APOSTOLICA SEDE INTIMA UENERATIONE PRAEFERENDO ATQVE ANGELICIS MERITIS COAEQVANDO PATRI PATRIUM PAPAE HORMIISDAE ANDREAS. Commendans me [*]( 4 Italiam uenerit p 5 poenitus V que̢ntur ρ Car. 6 debetis o: debitis V ) [*]( 214. Dat. a. 519 die 7 Jlart. Edd. Car. J2 490; Bar. ad a. 519, 38; Collect. Concil.; Thiel 851. 10 significauimus Bar. 11 uenerabile Y, corr. 0 17 sq. ut deus .. similiter sequantur] \'anacolutha oralio quasi ltgatur deo auctore .. sequantur uel deua .. exsequatur\' Thiel 215. Data a. 519 mense Maio, per Pullionem; accepta (sÚnul cum tpp. 159-167 et 223) die 19 Iunii. Edd. Car. 12 49u; Bar. ad a. 519, 64; Collect. Concil.; Thiel 855. ) [*]( 43* )

674
humilissime uestigiis uestris piissimis indico propter synodum Epiri noui, quoniam finxerunt anathematizare infra semet ipsos aliquas personas. hoc tantummodo ingenio usi sunt, ut nos in sua malitia caperent. quibus restitit diuina trinitas per uestras sanctas preces. et cum deprehensi fuissent in sua malitia, numquam potuimus archiepiscopo suorum suadere, ut ad uiam ueritatis et ad uestra praecepta flecteretur.

sed modo. cum aduenerunt beatissimi atque sanctissimi domni episcopi uel diacones directi a sancta corona uestra, occurrerunt illis Scampinus episcopus uir beatissimus Troius cum omni gaudio et luminaribus et porrecto libello secundum uestram praeceptionem statim recepti sunt in pace Christi et missas celebrauerunt cum ipso in Scampina ciuitate. et uidentes Lychnidenses, quod fecit Scampinus, simili modo et ipsi secuti sunt.

nam dum istas litteras ordinaremus, superuenit magistrianus de urbe Constantinopolitana, qui nuntiauit, quia deo propitio precibus sanctis uestris et Constantinopolitani miserunt anathema Acacio et cum pace pascha celebrauerunt. iam quid sequatur, uestra intercessio apud deum laboret, ut ad perfectum serui sedis apostolicae inueniamur.

epistolas uero, quas destinauerunt ad meam humilitatem supra memorati uiri beatissimi episcopi, pietati uestrae iunctas transmisi. Accepta die quo supra. [*]( 1 hamillime Car. 2 epyri V infra V: inter p, intra Bar. 3 nisi V, corr. Car. 6 suorum V (\'graece ut mea coniectura est ferebatur έαυτω̃ν hoc est ٫٫nostrʺ\' Thiel): om. Bar. 7 plecteretur Y, corr. Thiel 13 scampinam ciuitatem Y, corr. Car. LychidinenBes Y, correxi: Lignidonenaea Car. 14 nam V: nunc Bar. 17 miserunt Y: dixerunt Bar. in marg. 18 pMca V quod Bar. 22 iuncta Y, corr. 02 23 quo supra (i. e. quo ep. 167): qf V )

675
(216.) SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI.

Uerum est nulla esse gaudia, magnopere spiritalia, a quibus ex toto tribulatio; esse parata.