Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

In ciuitate Aulonitana quo ordine cum dei adiutorio peruenimus et quomodo sumus suscepti ab episcopo ciuitatis ipsius et quid est actum uel qualem responsum dederunt et quia hoc promisit, ut cum metropolitanum suum faceret libellum, in alia epistola beatitudini uestrae significauimus.

nam quod in Scampina ciuitate factum est, uestris orationibus tacere non omisimus. antequam nos ingrederemur in ciuitatem ipsam, uenerabilis Troius episcopus cum suo clero uel plebe in occursum nobis egressus est, et quomodo deus in ipsa die benedictus est et quae festiuitas per ipsius pietatem est subsecuta, ad notitiam apostolatus uestri referimus.

nobis praesentibus uel suo clero et nobilibus uiris ipsius ciuitatis [*]( 1 Cab ore V 2 statueretur V, carr. 02 4 detulerint a 6 constantinopoll V. corr. 0 8 cone, add. Baller. ) [*]( 218. Dat. a. 519 exeunte mense Febr. ueZ ineunte Mart. Edd. Car. I2 489; Bar. ad a. 519, 34; Collect. Concil.; Thiel 850. De suggestionibus 213 et 214 earumque auctore uide quae adnotaui Beitrãge p. 22 adn. 1; utraque tam inconcinno stmtentiarum nexu tamque agresti incultaque dicendi ratione insignis est, ut non temere mihi fecisse uidear, quod muZta quae in aliorum epistulis minime tulissem contra priorum editionum MtorcHt hie umł codici deprauato sed ipsi attribui auctori. 10 EPI Y, corr. Bar. 11 DUG V 14 quale 0 15 metropoliiano suo Car. 18 omisimus Y: permisimus Bar., admisimua uel commisimus Thiel; ego etiam hanc dicendi peruersitatem auctori adtribuerim ) [*]( XXXV pari r. ) [*]( 48 )

672
libellum scripsit. porrigit: suscepimus et praesenti omni clero uel plebe in gradu a seruo uestro Petro notario sanctae ecclesiae Romanae est relectus.

erat conuentus in basilica sancti Petri. confitemur beatitudini uestrae: tantam deuotionem, tantas deo laudes, tantas lacrimas, tanta gaudia difficile in alio populo uidemus. prope omnes cum cereis uiri cum mulieribus, milites cum crucibus in ciuitate nos susceperunt. celebratae sunt missae, nullius nomen obnoxium religionis est recitatum nisi tantum beatitudinis uestrae. noster episcopus uenerabilis Germanus missam celebrauit et promiserunt nec postea recitari nisi quos sedes apostolica suscepit. quanta uobis operata sunt, deus propitius in uobis conseruet.

istam epistolam ante triginta milia de Lignido fecimus sperantes ipsa die in eadem ciuitate cum dei adiutorio peruenire et, quomodo ad nos peruenit, speramus et ipsius ciuitatis episcopum similia facere. quod si factum fuerit, data occasione rescribimus.

Scampis nos positos post missas hora cenatoria Stephanus et Leontius uu. ss. ab imperatore missi in occursum nobis uenerant adhuc nescientes nos in partibus Graeciarum positos, quia talia mandata fuerunt comiti Stephano data, ut ad partes Italiae transiret in occursum nostrum. (est Stephanus iste, quomodo dicitur,

de parentela nlii uestri magistri militum Uitaliani.) qui nobis nuntiau.erunt Patricium senatorem proscriptum et in exilio missum; pro qua tamen causa. nisi quo modo ad nos peruenerit, non possumus dicere, quia non est de talibus rebus facile deliberare. dicitur tamen et apocrisiarios Thessalonicensis ecclesiae teneri. apud quos dicuntur et epistolas inuentas; pro qua causa, nescimus. cum ipsis et Filuminum et [*]( 1 subscripait porrexit Car. praesente Bar. 4 tanta deuotione Y, corr. Bar. 6 uidimus Car. 7 susciperunt Y, corr. a 10 nec 02: ne V potea Y, corr. a 11 uobis Y: nobis a, unde 〈a〉 nobis Car. 14 peruenit 〈Scampinus epiacopus7 .. ciuitatis <Lignidi) episcopum Bar. 16 rescribemus Bar. campis Y, corr. Car. nobis positis Bar. 20 ad Car.: et V transirent Bar. 23 proscriptum ?2: post scriptum Y exilium p 26 apocrisiarius Y, corr. edit. reg. 28 filuminus Y. corr. 0 )

673
Demetrium magistrianum et alias personas, quarum nomina ignoramus. ista sunt, quomodo praediximus, quae audiuimus.

de causa tamen ecclesiastica cum dei misericordia prospera nuntiantur. Cosmatem tamen medicum, pro qua causa in Italia uenit, penitus intellegere non potuimus, nisi hoc, quia forte queritur. de quo debetis esse solliciti, ut sciatis, pro qua causa ibidem uenit.