Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

In alia epistola significamus beatitudini uestrae de Scampina ciuitate de uenerabili \'Troio episcopo, quo ordine libellum dedit et qualis festiuitas est celebrata in ipsa ciuitate.

cum dei misericordia uenimus ad Lignidum. Theodoritus episcopus uenerabilis uir ipsius ciuitatis similiter libellum dedit. qui libellus in ecclesia est relectus et omnia secundum constitutionem uestram sunt facta.

rogate deum, sperate ab apostolis eius beatissimo Petro et Paulo. ut deus, qui initia talia donauit orationibus uestris, similiter sequantur et prospera, ut tempora coronae uestrae in correctione ecclesiarum semper praedicentur. quam epistolam ad apostol\'atum uestrum direximus die Nonarum Martiarum.