Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Scampis nos positos post missas hora cenatoria Stephanus et Leontius uu. ss. ab imperatore missi in occursum nobis uenerant adhuc nescientes nos in partibus Graeciarum positos, quia talia mandata fuerunt comiti Stephano data, ut ad partes Italiae transiret in occursum nostrum. (est Stephanus iste, quomodo dicitur,

de parentela nlii uestri magistri militum Uitaliani.) qui nobis nuntiau.erunt Patricium senatorem proscriptum et in exilio missum; pro qua tamen causa. nisi quo modo ad nos peruenerit, non possumus dicere, quia non est de talibus rebus facile deliberare. dicitur tamen et apocrisiarios Thessalonicensis ecclesiae teneri. apud quos dicuntur et epistolas inuentas; pro qua causa, nescimus. cum ipsis et Filuminum et [*]( 1 subscripait porrexit Car. praesente Bar. 4 tanta deuotione Y, corr. Bar. 6 uidimus Car. 7 susciperunt Y, corr. a 10 nec 02: ne V potea Y, corr. a 11 uobis Y: nobis a, unde 〈a〉 nobis Car. 14 peruenit 〈Scampinus epiacopus7 .. ciuitatis <Lignidi) episcopum Bar. 16 rescribemus Bar. campis Y, corr. Car. nobis positis Bar. 20 ad Car.: et V transirent Bar. 23 proscriptum ?2: post scriptum Y exilium p 26 apocrisiarius Y, corr. edit. reg. 28 filuminus Y. corr. 0 )

673
Demetrium magistrianum et alias personas, quarum nomina ignoramus. ista sunt, quomodo praediximus, quae audiuimus.

de causa tamen ecclesiastica cum dei misericordia prospera nuntiantur. Cosmatem tamen medicum, pro qua causa in Italia uenit, penitus intellegere non potuimus, nisi hoc, quia forte queritur. de quo debetis esse solliciti, ut sciatis, pro qua causa ibidem uenit.