Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE DOROTHEUS IN DOMINO SALUTEM. Propositi nostri et orationis est summum studium, per omnia beatissime et ter beate pater, et scribere frequenter ad uos sanctissimos et mutua mereri colloquia et nullo tempore exortem me ab huiusmodi laetitia esse condecet.

quoniam igitur manifeste cognoui quosdam sanctas aures uestras perturbare et scio procul dubio, uos in omnibus esse perfectos et quia nihil sine iudicio audire possitis nec ulli penitus uestrum animum accommodare, et ut non amplius per taciturnitatem largiri tempus uidear illis, qui nihil quidem a nobis laesi sunt sed sine causa et superflue aduersus nos armati sunt:

deo tamen et uestrae satisfacio sanctitati, quia pro Iohanne uiro reuerentissimo episcopo, qui paulo ante a uestra uenerabili corona directus est, praedestinaui me periculis et mortem sustinui et meam pro eius scio me obiecisse animam et hoc ostenditur gestis et ex his, qui quamquam per meam absentiam acerrime [*]( 8 contumeliam edit. reg. ) [*]( 108. lJat. a. 520 mense Aug. ut uidetur. Edd. Car. Is 546; Bar. ad a. 5.20, 61: Collect. Concil.; l\'hiel 940. 12 THESSALONICENSES V 18 laeticie V, corr. cod. Angelic. 2:3 acõmodare V et om. a 29 abscentiam V )

668
uideantur esse discussi.

et quid longo sermone opus est uti, cum uobis omnia dominus deus noster Iesus Christus patefacere et satisfacere possit? quia et, quando cognoui uos ad apostolicae sedis praesulatum euocari, commune gaudium totius mundi esse iudicaui. ab illo enim tempore hoc ipsum scribens ad uos, quantum ad me, quicquid ad honorem et satisfactionem uobis et apostolicae sedi pertinet, nihil praetermisi sed nec praetermitto.

paulo post autem scietis, peruenerabiles, annuente domino Iesu Christo, quia haec ab exordio mihi sunt excogitata et, quando dominus deus tempus dedit, ad effectum haec sunt perducta. omnem cum uestra sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus.