Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Studium uestrum erga ecclesiasticam pacem et damnatos haereticae contentionis errores ipsis rerum effectibus approbamus; cuius uos operis magna immensaque sine dubio merces expectat.

hinc est quod, quicquid pro canonum firmitate et pro apostolicae sedis reuerentia necessarium duxerimus, magnitudini uestrae secura peragendum protinus praesumptione mandamus, quia cum magno uos gaudio pro causis talibus sperata suscipere multiplicia huiusmodi exempla testantur. quare omissis in longa circuitione principiis ad rem ipsam praesentis paginae uerba conuertimus.

maeret ecclesia et in magno uotiuae unitatis exordio frui praestita non potest pro unius causae afflictione laetitia: hanc ut nobis sollicitudinem beneficia uestra submoueant, non paruis precibus exoramus. angit nos enim et praesens dolor et futurorum occasio procurata certaminum, per quam et uenerabilium patrum regulae neglegantur et apostolicae sedis putatur auctoritas posse contemni.

nam cum diuino clementissimique principis beneficio sed et uestro simul adnisu hi soli credantur esse pontifices et iure ecclesias continere, qui ad communionem nostram damnatis erroribus redire consentiunt. Heliae Thomati atque Nicostrato fratribus et coepiscopis nostris, qui bonum causae etiam sub aduerso imperatore dedere principium, non solum nihil ad prouectum [*]( 1 printipis V ) [*]( 207. Dat. (simul cum. tpp. 189 190 202 203 210 211) a. 519 die 2 Sept. per Eulogium. Hdd. Car. 12 511; Collect. Concil.; BT A I 434; Thiel 891; commemorat Bar. ad a. 519, 134. 9 hic Y, corr. 0 18 suscipere patrocinia p2 15 printipiis V 16 meret V 17 petest Y, corr. a 19 anget Y, corr. 02 21 negliguntur Car. 26 helia thomate Y, corr. (j2 )

667
bona studia profuerunt uerum etiam collatae sibi a domino obtinere nequeunt officia dignitatis et extorres a commissis sibi gregibus subire coguntur miserias damnatorum.

quapropter quaesumus et per diuinam uos misericordiam obtestamur. ut eorum causae, quae iusta est, summum patrocinium et probatae uiuacitatis impendatis affectum piissimi principis haerendo uestigiis, quatenus eos tandem suis ecclesiis et pietatis intuitu et iustitiae contemplatione restituat, quia in illorum contumelia ab inimicis asseritur optatum nostrae communionis displicuisse consortium.