Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA EPIPHANIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Diu nos nuntiata tuae primordia dignitatis tenuere suspensos et in ipsa communis gratulatione laetitiae mirati admodum sumus morem pristinum fuisse neglectum, quia reparata ecclesiarum deo annuente concordia plenum fraternae pacis flagitabat officium, praesertim quod sibi non arrogantia personalis sed regularum obseruantia uindicabat. decuerat siquidem, frater karissime, te legatos ad apostolicam sedem inter ipsa tui pontificatus initia destinasse, ut et quem tibi debeamus affectum bene cognosceres et uetustae consuetudinis formam rite compleres.

sed licet his omissis paginalia tantum sufficere iudicasses ex occasione colloquia, nos tamen gratia stimulante compulsi interim iustae constantiam expectationis abrupimus reciproca mutuae caritatis uerba reddentes, quia et noster animus amoris impatiens et legatorum nostrorum uotiua relatio exclusum, quod imperabat causa, silentium ad officia benigna traxerunt, quibus ad praesens gaudii nostri signa monstramus et priuatae quodammodo amicitiae uotiua persoluimus.

legationem autem tuam et ea, qua dudum, gratia sustinemus et fulti ueteribus constitutis exigimus, ut quantum gaudii fructum uel de tui pontificatus honore capiamus uel quas tibi gratias referri conueniat pro impensis in negotio propagandae unitatis officiis. sicut nostrorum multipliciter adstruxit legatorum narratio, euidentius exprimamus. [*]( 206. Data a. 520 post diem 17 Sept. Edd. Oar. J2 540; Bar. ad a. 5/20, 9; Collect. Concil.; BTA. I 443; Thiel 913. 3 noa (noD> Car. 7 <id . flagitabat Bar. 11 cognoacena Y, corr. 0 14 iuste TT, corr. Thiel ló abrumpimus a 17 excluso .. silentio Bwll. Taxr. 21 et fulti &\': effulti V 23 in negocio a: inegotio V )

665