Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA EPIPHANIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Oportuerat quidem fraternitatem tuam diuini contemplatione iudicii atque caritatis nostrae respectu Heliam Thomam atque Nicostratum fratres et coepiscopos nostros, postquam in consortium communionis nostrae recepimus, ad diuina tecum mysteria incunctanter admittere atque ad ecclesias suas, a quibus eos discordiae error excluserat, pro pacis nostrae plenitudine reuocare, ut unitas, quam post annorum multa curricula per totum orbem suis deus restaurauit ecclesiis, nulla uoluntatum nostrarum distantia laederetur.

sed quia rem tam gratam et patrum statutis uenerabilibus congruentem quibusdam tarditatibus contigit nunc usque differri, unde etiam ad decessorem fraternitatis tuae nos scripsisse meminimus, hortamur ut laetitiam, quam de damnata praeterita dissensione percipimus, in nullo iterum discrepantium animorum causa contristet. etenim nulli uidetur uos nobiscum pleno communicare mentis affectu, si eos qui nobiscum communicant a uestro consortio segregetis.

incassum certe uidentur pacem recipere, qui pacis differunt praecepta complere. quicquid enim in illorum suscipienda communione moramini, de nostra quodammodo reconciliatione detrahitis et prouidendum est, frater karissime, ne si ecclesiarum nostrarum tandem desuper indulta concordia ab his exordium sumat exemplis, et religionis ueneranda regula et apostolicae sedis auctoritas imminuta, quod absit, per Orientem potius quam restituta uideatur. [*]( 204. Dat. a. 521 pORt diem 26 Mart. Edd. Car. I2 541; Bar. ad a. 5.20, 65; Oollect. Concil.; BTA I 444; Thiel 982. 6 recipimus Y, corr.cod. Angelic. 15 damnata praeterita diasensione scripsi: damnato praeteritae dissensione Y, damnato praeteritae dissentionis errore Car. 16 nulla Y, corr. Bar. 17 uobiscum V, corr. 02 19 segregetia ex segregatis corr. V: segregatis 0 20 qui leui rasura ex quia eorr. V )

664