Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA EUFIMIAE AUGUSTAE. Orare nos et pro uestra incolomitate deo nostro uota persoluere cum catholicorum etiam coetu sine cessatione pontificum non uestrae studium exorationis inuitat sed deuotum atque persistens in ecclesiastica stimulat conciliatione propositum.

quis enim ab haeretica segregatus conspiratione se teneat, quis aliis in sua utatur deprecatione principiis, nisi ut uobis serenissimoque principi iugali uestro et uita sit longior et ad prosperitatis augmentum gratia diuina proximior, qui ini〈ti〉a felicis imperii plectendi execrationibus consecrastis erroris et amicam diabolo pacifica expulistis intentione discordiam?

unde nunc decet uos laudabilibus coeptis insistere et per totum orbem perfectam spargere medicinam. quia Christo maior numerus gregis oblatus mercedem confidenter exigit largiorem. inter quae curae uestrae sit, ut nullum sanatas iamdudum personas uulnus afficiat sed communionis unitas magnum sit iustitiae impetrandae suffragium.

quaesumus namque, ut tandem de uenerabilibus fratribus et coepiscopis nostris Helia Thomate atque Nicostrato, quod sacrissimorum canonum dictat auctoritas, uobis decernentibus impleatur, ne uideantur ut auctores alicuius mali, quod primi ad unitatem sedis apostolicae festinarunt, in communi omnium gaudio soli meruisse percelli et in facto laudabili uictam personali odio cessisse iustitiam.

nostris ergo precibus apud clementissimum Augustum uestras adiungite, ut fructum, quem illis patrum regulae tribui et conseruari praecipiunt, inimica tergiuersatio auferre non possit. [*]( 208. Dat. ut ep. 202. Edd. Car. P 511; Collect. Concil.; BTÂ 1 434; Thiel 890; commemorat Bar. ad a. 519.134. 2 sua V 5 inuite V, corr. 02 6 reconciliatione Car. 7 segragatns Y, corr. a 10 initia (i2: inia V 11 consecratis V, corr. Car. 16 Satanas iamdudum prostratua uulnus afficiat (efficiat edit. reg.) Car. 17 imperandę V, corr. pt 20 sacratissimorum a 23 commoni V )

663