Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec nos tamen momordit ulla suspicio aut implendi tarditatem promissi de mutatione credidimus euenisse consilii. nefas enim erat de eius uerbis qualibet sollicitudine dubitari, cuius fidem in magnis rebus datum est tam euidenter agnosci.

redeunte igitur filio nostro spectabili uiro Eulogio tribuno et notario cultum debitae salutationis exsoluimus deo magno continuis precibus supplicantes ut, qui uestro studio per infideles uulnera impacta [*](4 rectę V 8 strirpitus V) [*]( 201. Data (simul cum ep. 209) a. 520 die 29 Oct., per Eulogium ; respondet epistulae 199. Edd. Car. ]l 547; Collect. Concil.j BTÂ I 445; Thiel 956. 12 debetur cod. Angelic. 15 fort. per infirmitatem 16 reddidisti Y, corr. p 17 haberetis 02: ab hereticie V 19 printipatum V )

661
curauit, aeuo uobis per longiora tempora propagato\' unitatem ecclesiae redditam ex omni quoque faciat parte securam. Data IIII. Kal. Nouembr. Rusticio CODS.

(202. )

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Gloriosis clementiae uestrae laboribus ecclesiasticae prima concordiae et orbis pacati uotiua tranquillitas generali praedicatione respondent, quae res nostri parcum red〈d〉it ac retinet ad agendas gratias sermonis officium. illud tamen, quod pro uobis indesinenter domino nostro preces effundimus, non tacemus: quia in uotis infinitus affectus est, finitum esse potest in praedicatione iudicium.

uerum inter haec pietatis uestrae beneficia. una nos, quae etiam uehementer affecit, cura non deserit, quod Heliam Thomatem atque Nicostratum fratres et coepiscopos meos, qui primi ecclesiasticam festina secuti sunt deuotione concordiam, non solum magni frustratur palma principii uerum etiam mali miseria comitatur exempli.

quare clementiam uestram mixto etiam precibus fletu deposcimus. ne gaudia nostra, quae de haereticorum cotidie conuersione praestatis, praefatorum abiectio intoleranda conturbet, quia non sola personarum nos causa sollicitat, quibus et boni facti simul sufficere gloria posset et meriti, sed quod uenerabilium constituta canonum contemnuntur et quod non paruam eorum abiectio apostolicae sedis tangit iniuriam: ne christianitatis uestrae sinceritas, qua et magnum patrocinium ueteribus constitutis impenditis et sedis apostolicae principatum acta nouiter ueneratione sancitis, in uno inexplicabilem relinquat posteris negotio quaestionem. [*]( 2 secura V, corr. 0 3 nouenό V ) [*]( SM. Dat. (simul cum epp. 189 190 203 207 210 211) a. 519 die :4 Sept. per Eulogium. Edd. Car. J2 510; Collect. CONcil.; BT A I 433; Thiel 889; commemorat Bar. ad a. 519, 134. 6 prima Y: palma edit. reg. 8 redit V, corr. 0 13 afficit Car. 19 conuarsatione Y, corr. Oar. 20 intoUeranda V )

662