Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Deprecamur mansuetudinem uestram, piissimi imperatores Ualentiniane Theodosi et Arcadi, ut haec in contemplatione Christi filii dei, qui uestrum iuuat imperium, infatigabiliter legere dignemini. sublime regnum uestrum tunc ad sublimiora dei patris omnipotentis et Christi unigeniti filii eius opitulatione conscendit, cum nec in exiguis hominibus despicitis ueritatem nec in multis uel potentibus mendacium roboratis. hoc enim iustissimum est et saluberrimum apud regnum iustitiae, ut personae probentur ex merito ueritatis, non ueritas praesumatur ex potentia personarum; siquidem ius saeculi ideo scriptum est, ne contra uerum aequumue potentia uel multitudo praeualeat, etiamsi ab exiguis uindicetur.

quod si haec [*](1-6 in V ipsa quoque litteris minusculis scripta seiunxi ab tis quae praecedunt ut eius, qui primam collectiunculam (epp. 1-40) conflauit 2 faustus V, corr. 0 3 uere V et ostent. Meyer (cf. titulum ep. 2 quem exhibet 4\'): ex ostent. V 6 ita EXPMCIT LIBELLVS quoRmoAJt SCMSMATICORUJt. IXCIPIT BPISTOLA CATHOLICORUK V ) [*](2. Libellus datus est Constantinopoli a. 383 uel 384. Praeter Auellanam cottectionem extat in codicibus hisce: 1) Paris. lat. 12097 (= n); 2) Sangall. 190 (— a); 3) Paris. lat. 1564 (— "I.); 4) Albig. 2 (= z); 5) Tolos. 364 (— y). (I> = consensus codicum rcsxyy aut omnium aut, ubi unus alterue deest, reliquorum; X — consensus codd. Ttzx, Y = consensus codd. ljiX. cf. Prolegom. cap. III 7 titulum Incipit de confessione uere fidei et ostentatione sacrae communionis (communis xs) et pereecutione (persecutionis x~) aduersante (aduersanti Y) ueritati meritatis xo) praeponit fi, nisi qaod his omissis Incipit epistula episcoporum ad imperatores breuis statutorum praefigit re 9 Christi om. fi fili tI> 12 conscendet V in om. Y dispicetis 11:, dispicites s, dispicitis *, despectis \'P, dispectis y 14 etenim fi 15 aeritas om. t() 16 ius saeculi Sirmond: eius saeculi V, ont. <I> )

6
tanta cura etiam in rebus rei publicae a uestra tranquillitate et prouisione seruanda est, ut contra omnem uim potentiamue etiam in minimis ius ueri optineat, quo possit tradita uestro imperio dei nutu florere res publica, quomodo in negotiis diuinis sanctae fidei ueritas impiorum caterua et fraudulentissimis eorum circumuentionibus obfuscatur et premitur? maxime cum uos principes Romani imperii piam Christianae religionis fidem puritatemque tot uestris constitutionibus uindicetis: totum quidem quia ueneratores Christi filii dei pro fide catholica decernitis et omni nisu contra haereticos et perfidos imperii uestri auctoritate conscribitis, non quasi aliqua propriae sententiae noua temptantes, sicut quidam anteriores principes in suam aliorumque perniciem conati sunt, sed ut ostendatis uestras sententias uestramque piam fidem cum sacris scripturarum diuinarum sententiis et piis confessionibus conuenire.

sed hoc cum magis post atrocissimas prioris temporis persecutiones iuuare sanctam deberet ecclesiam, magis affligit, cum idem ipsi egregii episcopi, qui eam ante hoc sub adsertione uel adsensu haereseos persecuti sunt, nunc quoque sub auctoritate catholici nominis persecuntur et, quanto nunc sub ementita piae fidei professione hoc fraudulentius agunt, tanto et perniciosius grassantur et dolentius aestuat ueritas, quod ei adhuc non licet nec sub uobis imperatoribus, qui piam fidem defenditis, respirare.

sed ne hoc ad inuidiam sine rei probatione referre uideamur, causam ut possumus explicamus; quaesumus autem, supplices quaesumus, ut regias aures uestras nobis exiguissimis commodetis, dum ostendimus [*](2 seruandae istud CP 3 ius ct>: eius V ueri V: ueritatis fi obtineat tP uestri imperii fi õ fraudolentissimis tP 8 puritatisquae tP 9 quia V: qua X, quae Y 10 omni nisu V: omnes Yir, oihs 0, omnis x 13 suam X: sua VY quanati (1) 14 piam fidem 4>: fidem piam V 17 proprioris <P 21 ementia V, corr. 0: mentiti X mentite 1" piae X: pia V. pii Y 22 et om. x crassantur Fic aestuat ec aestuas corr. V: est ut tP 23 ei om. x sub om. Y 24 respirare V inuidam V 25 possumus (possimus X) explicare fi 26 autem om. fi quaesumus om. tP )

7
non nos esse haereticos et tamen quasi haereticos uehementer adfligi, cum nec ipsi, qui nos uehementer adfligunt, uel socii eorum possint nunc dicere uel probare, quod simus haeretici, sed ne quidem de se negare, quod superiori tempore haeresim aut acerrime uindicauerint cum intolerabili supplicio fidelium aut certe ei manus dederint damnata catholica fide, quam prius adserebant, dum metuunt pro Christo filio dei exilium perpeti, pro quo etiam laico fideli quaeuis mors atrocissima subeunda est, quia nobis donatum est, ut ait apostolus, pro Christo, non tantum ut in eum credamus sed ut etiam pro illo patiamur; talis enim mors uel passio beatae inmortalitatis occasio est.

Non latet mansuetudinem et deuotam deo religionem uestram, quam impia quamue pestifera sit haeresis Arriana, contra quam a patribus nostris apud Nicaeam spiritali uigore conscriptum est, ita ut et apostolicae fidei pia confessio seruaretur atque ipsius haereseos perpetua damnatio seruaretur, ne quis falli posset in posteris.

sed Arrius ut cor Pharaonis non credens diuinam in se tunc datam fuisse sententiam nescio qua ratione subripuit apud Constantinum sperans, quod ipsius suffragio spiritalium sacerdotum sententia rescissa recipi posset in ecclesiam. denique idem Constantinus iusserat, ut ei sanctus ac beatae memoriae episcopus Alexander communicaret, non ille Alexander, qui fuit diuinae fidei episcopus in Alexandria (qui et plenus sapientia et spiritu sancto feruens eundem Arrium primus et detexit et expulit et in perpetuum [*]( 9 Philipp. 1, 29 ) [*]( 2 cum nec ipsi Otn. V 3 eorum V: quorum (I) uel probare om. (I. 8 loico V 11 ut om. « 15 nicheam «1> spiritali V: tali (I) conscripta (I> 16 et om. th confessio Kic*y_: confessione Oy 17 atque ipsius .. seruaretur om. « damnatione (I> seruaretur Yfi: firmaretur in marg. 02 Sirm. 18 posset o: posse V, possit 4> arius V 19 diuina tJ> 21 spiritalium Va: spirete talium K, speret et talium x spiret et alium 9, spiret et talium y; specialium Sirmond rescissa om. 4> 22 deneque V constantius 4> ei T\': eis X, eius Y 23 communicaret non ille alexander om. Y 25 fruens tJ> 26 perpetuo fi )

8
damnauit), sed iste Alexander, qui in hac Constantinopolitana urbe fuit et ipse admirabilis episcopus.

qui cura uideret, quod Arrius saeculi istius rege niteretur, exclamauit ex imo pectoris dolore stans in loco sacrarii ad Christum uerum et sempiternum regem et dominum omnium regum, ne illam labem in ecclesia pateretur intrare. cuius oratio quam constans fuerit, quam fidelis, hinc probatum est, quod idem Arrius, antequam intraret ecclesiam. dedit poenas nouas et grauissimas usque ad turpem interitum. nam cum pridie quam se putauit sanctam ecclesiam imperatoris auxilio homo impius intraturum, cum nihil languoris, nihil doloris in corpore pateretur sed, quod grauius est, solo animi morbo insanabiliter aegrotaret, humana consuetudine secessum petit atque illic cum sedit, grauissimo repente dolore cruciatus omnia sua uiscera et ipsum cor, quod erat thesaurum impietatis, effudit in stercora atque ita (mirabile dictu!) internis omnibus euacuatis attenuatus est uel ad momentum sicut luridati corporis tabe resolutus est, ut per angustias foraminis et sedilis totus ipse laberetur.

digna haec poena impio, digna haec mors turpis pestifero haeretico atque de spiritu diaboli foetidissimis membris digna haec sepultura: nouo enim exemplo et cruciari debuit et perire, qui nouas aduersus unigenitum filium dei commentatus fuerat impietates, dicens eum non uere de patre natum et quia erat, quando non erat, et quia ex nihilo [*]( 1 hac om. (I) 2 uiderit (I) 3 regni (regno Y) teneretur (teneret rc) «I) eximiura fi 4 dolo q. loca V 6 ecclesiam Sirm. 7 hic V 9 quam V: iam «IJ 10 homo V: immo «P 11 langoris Fica 12 quod om. 9 13 petiit (1) 14 cum sedit X: dum sedit Y, cum sederet V repente om. Y 15 thesaurus 02 16 dictum rh interaneis (I) 17 monumentum V luiridati tc, lurididati ox, lurididati Y tabes est lotus est xy, tabes est solutus est 9, tabes lotus est 0, tabis est lutus est a lb ut om. (1) 19 haec poena impio digna om. «IJ haeo mors V 20 menbris V 21 digna om. «I> haec V: ac q. 22 perire qui] finis folii 47 in y ; exciderunt duo folia, ita ut folium, quod hodie est 48, incipiat inde a uerbis fidem integram nec sub (§ 83) 23 impietatis dicente (1) 24 qui erat quod non <t> et om. X )

9
substitutus est, ne eiusdem substantiae et diuinitatis et sempiternitatis et omnipotentiae, cuius et pater est, crederetur. hoc ideo retulimus augustae mansuetudini uestrae.

ut uero intenta uestra prudentia animaduertat. quam uenerabilis fides sit conscripta apud Nicaeam aduersus Arrium, cui et deus non solum per auctoritatem scripturarum diuinarum sed etiam per sacratissimam orationem sancti quoque Alexandri testimonium dedit, et quam exsecrabilis est impia doctrina Arrii, quam in ipso Arrio nouo genere supplicii sententia diuina damnauit non expectans in illo diem iudicii, ut exemplo poenae eius ceteri perterriti praecauerent.

quo utique exemplo nec illud dubitandum est, etiam hos apud deum esse damnatos, qui Arrii impiam doctrinam renouandam uel suscipiendam esse crediderunt. quomodo enim eos perpetua poena disiungit, quos impia doctrina non separat ? pares reos etiam uestris legibus unus carcer includit atque una ferit sententia. sed et illud ambigi non potest, hos esse uere catholicos, qui per exilia, per genera suppliciorum, per atrocitatem mortis illam fidem sine dolo uindicant, quae apud Nicaeam euangelica atque apostolica ratione conscripta est. quam deus apertissime probauit supplicio Arrii impugnantis eam.

quod si haec apud uos uera sunt, quae apud scripturas diuinas uera roborantur, aduertite, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sint, qui sub his diuinis regulis et professionibus fidem suam ac deuotionem Christo deo consecrauerunt nullum timorem diuino timori praeponentes.

sed licet Arrius sit sepultus in stercoribus, reliquit tamen suae impietatis heredes; denique non defuerunt uermes, qui de eius putrido cadauere [*]( 1 nec X et diuinitatis .. omnipotentiae om. V 2 creditur (I) 3 auguste Ycp: augusti x, agusti ac o nichenam tto, nicenam o, nycheam x 7 quoque om. o 9 in om. (ĮJ arriano (I> 10 illo diem p2: illo die VX, illum diem o ut V: sed ut (I> 11 praecauerint \'ltXCP 12 eum Cl) 14 poena orn. cp 17 hos ita, os 9: hoc Vx 20 aplica V 24 diuinis om. x 26 arius V in om. V 27 stercoribus aliquos tamen suae impietatis heredes dereliquit (I) reliquid V 28 qui de V quid xi, qui TCS putredines ocp, putridines x, putritudines Jt )

10
nascerentur. per quos quae gesserit diabolus artifex erroris, longum est exsequi, etiamsi exsequi possemus; infinita sunt enim et incredibilia, non tamen falsa. illud uero nunc, quod ad praesentem causam facit, exponimus, quod imperatorem Constantium per fraudulentam disputationem Arrianae impietatis participem fecerunt. dedissent et isti in praesenti poenas, si non oporteret secundum apostoli sententiam et haereses esse, ut probati manifesti fierent.

habentes ergo hi, quos diximus, uermes Arrii adsistentem sibi regiam potestatem primum quidem per singulos in euersionem catholicae fidei et in excidium sacrae religionis pro Arriana impietate contendunt, ita ut resistentes aut calumniis adpeterent uel poenis uel exilio cruciarent et necarent. ubi tamen amplius per suam rabiem grassati sunt et fecerunt sui ubique terrorem, non iam contenti ire per singulos, postremo cogunt undique in unum episcopos conuenire et datur locus ad synodum Orientalibus quidem Seleucia Isauriae, Occidentalibus uero ciuitas Ariminensis.

atque illic primum quidem episcopi pro sancta fide uenientes confirmant illam expositionem, quae apud Nicaeam conscripta est, ita ut nihil inde minueretur, eo quod euangelicam fidem uerbis inexpugnabilibus explicaret et Arrii impiam doctrinam diuina auctoritate damnaret. tunc demum oblatam ab Ursacio, Ualente, Germinio et Gaio huiusmodi fidei conscriptionem, quae et fidem catholicam reprobaret et Arrium absolueret, immo et introduceret pestiferam eius doctrinam, execrantur et damnant tam impiam fidem eorum quam etiam ipsos, inexpiabile scelus esse iudicantes, qui patrum fidem uenerabilem uiolent, si hos tam impios atque impiam eorum conscriptionem pateretur ecclesia.

mittunt quoque [*]( 7 Cor. I lf, 19 ) [*]( 2 possimus <1* 3 uero om. a 4 constantinum tJ> 9 adsentientem (I. primus V 11 arrianam impietatem fi ita ut resistentes usque ad inuadere non potuerunt (§ 75; om. fi 12 penis V 14 crassati V sui scripsi: sibi V 17 isaurire V areniinensis V 23 ursatio V 27 qui scripsi: si V )

11
decem legatos ad imperatorem Constantium scribentes, quae gesta sunt, et hortantes simul, ut ipse quoque decreta patrum pro fide uenerabili contra haereticos inuiolata seruaret.

mittunt sane et haeretici legatos: quos tunc familiarissime et ut suos suscepit Constantius; eos uero legatos, qui pro fide catholica contra haereticos uenerant, reprobat et per suos nunc gratia inuitat, nunc minis perterret et interim sola dilatione discruciat, ut in ultimum, cum iram regis metuunt, cum non dignantur pro Christo filio dei exilium perpeti, cum propriis sedibus et ecclesiarum perniciosissimis possessionibus oblectantur, rescindant, quod pie uindicauerant, et suscipiant, quod ut impium damnauerant.

liceat in hoc apud uos religiosos imperatores in causa dei dolentius ingemiscere: episcopi plus iram regis terreni timuerunt quam Christum uerum deum et sempiternum regem; grauius exilium temporale esse crediderunt quam perpetuam poenam secundum Esaiam indormitabilis uermis et ignis inextinguibilis; suauiora habuerunt propria domicilia et possessiones quam in regno Christi beatam et perpetuam habitationem.

sed Constantius non contentus ruina et labe decem legatorum mittit Ariminum, ut omnes illic episcopi similiter uerterentur. qui et ipsi malo illo exemplo legatorum suorum piam fidem patrum, quam uindicauerant, reprobant subscribentes in illa fide Arrianorum, quam integro et libero iudicio damnauerant.

aduertit sapientia uestra Ariminensem synodum piissime coeptam sed impiissime terminatam. eadem autem et apud Seleuciam Isauriae ab episcopis impietas commissa est. iudicate, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sunt et in quo merentur adfligi, qui nolunt cum talibus episcopis conuenire, qui cum primum fidem integram uindicarent et impiam fidem reprobarent, postea, cum metuunt exilium, cum rebus suis et sedibus oblectantur. uertunt sententias, damnantes ad nutum haeretici imperatoris [*]( 16 Esaias 66, 24\' ) [*]( 10 perniciosis siriis V, corr. 0 11 rescindunt V, corr.o suscipiunt V, corr. o 13 ingemissere V 24 damnauerunt V, corr. Sirm. 29 qui a; qu 1\' )

12
illam apostolicam, quam uindicauerant, fidem et suscipientes illam Arrii, quam reprobauerant, impietatem.

nonne gratum habere debuerunt, si tamen credebant futurum dei iudicium, omnia mala perpeti quam esse uenerabilis fidei proditores, cuius uirtus sancti quoque Alexandri orationibus et Arrii supplicio fuerat adprobata? maxime cum et gloriosae passionis praecessisset exemplum licet paucissimorum episcoporum, qui ne euangelicam apostolicamque fidem uiolarent, ne impiis adquiescerent, non exilium, non supplicium nec aliquam atrocitatis mortem recusauerunt.