Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

denique ante synodum Anminensem Paulinus de Triueris constantissimus episcopus datur in exilium piam fidem uindicans et execrans consortium Arrianorum.

sed et apostolicus uir Lucifer de Sardinia Caralitanae ciuitatis episcopus ob hoc, quod bene esset agnitus per contemptum saeculi, per studium sacrarum litterarum, per uitae puritatem, per constantiam fidei, per gratiam diuinam, a Romana ecclesia missus est legatus ad Constantium et ob hoc, quod fidem uenerabilem uindicauit, quod detexit et conuicit haereticos, ductus est in exilium cum omni atrocitate iniuriarum.

similiter et Eusebius a Uercellis nec non et Dionysius Mediolanensium, Constantio regi primum familiaris, cum adhuc ignoraret eum fautorem esse haereticorum; postea tamen quam ei cognitum est et probatum, quod haereticos uindicaret, respuit regis impiam familiaritatem, malens exilium, ne Christi dei amicitiam perderet, ne sanctorum consortium non haberet.

sed et Rodanius mittitur in exilium nec non et Hilarius, qui etiam scripta contra haereticos et praeuaricatores edidit, licet postea uero interruperit fauens praeuaricatoribus, ut non dicamus interim, quia f ubi et [*]( 5 uirtus V: ueritas Sirm. 7 qui nec V, corr. p2 atvoeitatis mortem Y: mortis atrocitatem Sirm. 15 sacrum V, corr. Sirm. 21 dionisius V 25 amicitias V. corr. p 29 ubi et corrupte V: fauit Mazochius, Commentar. Neapol. Kalend. p. 576; interim <haereticis\' quia ubi <praeuaricatoribus ibi> et haereticis editor Oxoniensis )

13
haereticis, in quos eloquentiae suae uiribus perorauerat.

Maximus quoque de Neapoli Campaniae, eo quod esset inhabili stomacho et corpore delicatior, primum quidem, ut cederet, diu adflictus iniuriis, deinde ubi ob constantiam animi fideique uirtutem carnis infirmitate non uincitur, ductus est in exilium atque illic martyr in domini pace requieuit.

sed et Rufininus, mirae quidem simplicitatis sed admirabilior in tuenda fide, effusione sui sanguinis praeuenit exilium. denique cum pro fidei integritate persistit, hunc Epictetus atrox ille et dirus de Centumcellis episcopus ante raedam suam currere coegit et, cum diu currit, sic in uia ruptis uitalibus sanguinem fundens expirauit. sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiae cruoris eius in obsessis corporibus daemonia affligunt, pro gratia utique fidei illius, pro qua et sanguinem fudit.

fuerunt et alii episcopi de Aegypto, licet pauculi, quorum alii in fugam uersi sunt, alii uero in exilium dati, eo quod nollent cum episcopis impiis et crudelibus conuenire. quam utique salubre fuerat, quam pulcrum quamue gloriosum, si omnes illi episcopi pari uirtute et simili conspiratione fidem, quam recte semper uindicauerant, in finem usque ser. uassent, non exilia neque supplicia pertimescentes ad capiendam utique futuram in dei Christi regno perpetuam beatitudinem!

et tacemus, quod fortassis ipsum illum Constantium, quamuis regni potestate terribilem, tantorum tamen episcoporum unita constantia confutasset et frangeret, fortassis etiam et intellegere fecisset magnum pretium esse istius fidei, pro qua nullus episcoporum exilium proscriptiones tormenta mortemque recusaret. sed paululum territus tantus episcoporum numerus cateruatim dederunt marus impietati et ad maiorem iam uesaniam incalluit impietas tam facili strage multitudinis.

non hoc minus sacrilegium est, non haec minor impietas, quam si sub persecutore gentili idolo sacrificatum est, [*]( 3 adflictis F, corr. o 6 Rufinianus Sirm. 10 dyrus V 15 egypto F 27 pscriptiones F, corr. o2 30 incallillfuit V (eras. a): incallauit a, incaluit o, inclinauit cod. Angelic. 29:1, Sirm. 32 super secutore F, corr. o )

14
quia et in haeresi perterritum subscribere daemoniis sacrificare est, siquidem docentibus scripturis diuinis doctrina daemoniorum est haeresis, sicut et idolatria.

interea quia apud quosdam multitudo praeponitur ueritati, eo quod pauculos habeat sectatores, et ob hoc affligimur, quod in paucis sequimur inuiolabilem fidem et multos uitamus propter impias haereses et sacrilegas praeuaricatorum subscriptiones: quid censetis in hac causa o iustissimi imperatores et catholicae fidei uindices? de his duabus partibus cui calculum datis? una est pars, in qua multi sunt episcopi; sed ubi multi sunt, illic per praeuaricationem sacra Christi fides uiolata est semper ante defensa, illic metu regis Arrii suscepta impietas est semper ante damnata. ubi uero paucissimi sunt, illic per exilia, per cruciatus, per effusionem sanguinis, per ipsam mortem fides Christi uindicatur et Arrii impietas atque omnis haeresis ut summum malum execrabiles sunt.

sed etsi non est dubitandum paucos episcopos esse pretiosos de merito confessionis et inuiolabilis fidei, multos uero nullificari merito haereseos uel praeuaricationis, quia in causa ueri, maxime in causa religionis et sacrae fidei, non numerus numero comparandus est sed pura illa apostolica fides probata exiliis, probata cruciatibus licet unius, multorum infidelitatibus praeponenda est: tamen necessarium est damnatae praeuaricationis diuinum quoque praesens proferre documentum, ut sicut in Arrio impia secta eius diuina animaduersione punita praeiudicat et de sectatoribus eius, quod eadem illos poena maneat, qua torquetur et Arrius, ita et de praeuaricatoribus sacrae fidei nihil aliud sentiendum sit, quam quod in uno uel duobus praeuaricatoribus poenis praesentibus diuino iudicio determinatum est.

Potamius Odyssiponae ciuitatis episcopus primum quidem fidem catholicam uindicans, postea uero praemio fundi fiscalis, quem habere concupiuerat, fidem [*]( 2 cf. Tiraoth. I 4, 1 ) [*]( 2 est pJ Sirm.: et V 3 idololatria Sirm. 6 uitemus V, corr. Sirm. 30 potamus V odyssipene V: Olysippone p2 in nzarg. )

15
praeuaricatus est. hunc Osius de Corduba apud ecclesias Hispaniarum et detexit et reppulit ut impium haereticum. sed et ipse Osius Potami querela accersitus ad Constantium regem minisque perterritus et metuens, ne senex et diues exilium proscriptionemue pateretur, dat manus impietati et post tot annos praeuaricatur in fidem et regreditur ad Hispanias maiore cum auctoritate, habens regis terribilem iussionem, ut si quis eidem episcopus iam facto praeuaricatori minime uelit communicare, in exilium mitteretur.

sed ad sanctum Gregorium Eliberitanae ciuitatis constantissimum episcopum fidelis nuntius detulit impiam Osii praeuaricationem; unde et non adquiescit memor sacrae fidei ac diuini iudicii in eius nefariam communionem. sed Osius, qui hinc plus torqueretur, si quis ipso iam lapso staret integram fidem uindicans inlapsa firmitate uestigii, exhiberi facit per publicam potestatem strenuissimae mentis Gregorium, sperans quod eodem terrore, quo ipse cesserat, hunc quoque posse cedere. erat autem tunc temporis Clementinus uicarius, qui ex conuentione Osii et generali praecepto regis sanctum Gregorium per officium Cordubam iussit exhiberi.

interea fama in cognitionem rei cunctos inquietat et frequens sermo populorum est \'quinam est ille Gregorius, qui audet Osio resistere?\' plurimi enim et Osii praeuaricationem adhuc ignorabant < et), quinam esset sanctus Gregorius, nondum bene compertum habebant. erat enim etiam apud eos, qui illum forte nouerant, rudis adhuc episcopus, licet apud Christum non rudis uindex fidei pro merito sanctitatis.

sed ecce uentum est ad uicarium et multi ex administratoribus intersunt et Osius sedet iudex, immo et supra iudicem, fretus regali imperio, et sanctus Gregorius exemplo domini sui ut reus adsistit non de praua conscientia sed pro conditione praesentis iudicii, ceterum fide liber, et est magna expectatio singulorum, ad quam partem uictoria [*]( 1 ossius V et sic semper per duplicem s hyspaniarum V 3 Potamii Sirm. quęrela V minisque Sirm.: in his quę V 10 elibtritarie Y, corr. p2 16 quod del. pJ, om. Sirm. 23 et add. Sirm.: om. V 32 at V, corr. o )

16
declinet. et Osius quidem auctoritate nititur suae aetatis, Gregorius uero auctoritate nititur ueritatis; ille quidem fiducia regis terreni, iste autem fiducia regis sempiterni. et Osius scripto imperatoris utitur, sed Gregorius scripto diuinae uocis obtinet.

et cum per omnia Osius confutatur, ita ut suis uocibus, quas pro fide et ueritate prius scripserat, uindicaretur, commotus ad Clementinum uicarium (non) inquit \'cognitio tibi mandata est sed exsecutio. uides, ut resistit praeceptis regalibus: exsequere ergo, quod mandatum est, mittens eum in exilium). sed Clementinus, licet non esset Christianus, tamen exhibens reuerentiam nomini episcopatus in eo maxime homine, quem uidebat rationabiliter et fideliter obtinere, respondit Osio \'non audeo\' inquiens (episcopum in exilium mittere, quamdiu adhuc in episcopali nomine perseuerat. sed da tu prior sententiam eum de episcopatus honore deiciens et tunc demum exequar in eum quasi in priuatum, quod ex praecepto imperatoris fieri desideras\'.

ut autem uidit sanctus Gregorius, quod Osius uellet dare sententiam. ut quasi deiectus uideretur, appellat ad uerum et potentem iudicem Christum totis fidei suae uiribus exclamans \'Christe deus, qui uenturus es iudicare uiuos et mortuos, ne patiaris hodie humanam proferri sententiam aduersus me minimum seruum tuum, qui pro fide tui nominis ut reus adsistens spectaculum praebeo, sed tu ipse, quaeso, in causa tua hodie iudica, ipse sententiam proferre dignaberis per ultionem. non hoc ego quasi metuens exilium fieri cupio, cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium non suaue sit, sed ut multi praeuaricationis errore liberentur, cum praesentem et momentaneam uiderint [*]( 20 cf. Petro I 4, 5 (Timoth. II 4, 1) ) [*]( 4 utitur F: nititur Sirvt. scripta Sirm. 6 iudicaretur 0 11 exibens V in eo 0: meo V 12 homine ras. ex hoinine V 15 deicient V, corr. 02 17 uerba ut autem uidit usque ad iudicare (§ 401 fere ad uerbum adfert Pseudo-Isidorus de uiris illustr. c. 14 18 dare V: ferre Isidor. deiectum V, coir. p2 19 ad uerum o2: aduersum V 20 uisceribus Isidor. 25 dignare Isidor. non ego quasi exilium metuens fugere cupio Isidor. 26 metues F, corr. 0 )

17
ultionem\'.

et cum multo inuidiosius et sanctius deum uerbis fidelibus interpellat. ecce repente Osius. cum sententiam conatus exprimere os uertit, distorquens pariter et ceruicem de sessu in terram eliditur atque illic expirat uel, ut quidam uolunt, obmutuit. inde tamen effertur ut mortuus. tunc admirantibus cunctis etiam Clementinus ille gentilis expauit et, licet esset iudex, tamen timens, ne de se quoque simili supplicio iudicaretur. prostrauit se ad pedes tanti uiri obsecrans eum, ut sibi parceret, qui in eum diuinae legis ignoratione peccasset et non tam proprio arbitrio quam mandantis imperio.

erat tunc stupor in omnibus ac diuinae uirtutis admiratio, quod in illo spectaculum totum nouum uisum est: nam qui proferre uoluit humanam sententiam. mox diuinam perpessus est grauiorem. et iudex, qui iudicare uenerat iam pallens ut reus timebat iudicari, et qui quasi reus in exilium mittendus adstiterat, a iudice prostrato rogabatur, ut parceret quasi iudex.

inde est, quod solus Gregonus ex numero uindicantium integram fidem nec in fugam uersus nec passus exilium. cum unusquisque timuit de illo ulterius iudicare.