Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO BEATISSIMO ATQVE APOSTOLICAE SEDIS PROBATISSIMO PONTIFICI HORMISDAE PAPAE PATRI IULIANA ANICIA. Quae prima sunt, tuae beatitudini salutationis obsequium persoluimus, optantes ut hanc paginam tuis uenerandis optutibus diuinitas faciat recenseri et pro suae ecclesiae uigore [*]( 197. Dat. ut ep. 192. Edd. Car. 12 535; Collect. Concil; Thiel 919. 11 capud Y 15 simili S Y: similis o, simili Thiel ) [*]( 198. Dat. ut ep. 192. Edd. Car. 12 536; Collect. Concil.; Thiel 920. ) [*]( 42* )

658
augmenta salutaria uestrae uitae suffragare dignetur, quatenus te peruigili poterit contra aduersos et rabidos canes status ecclesiae uindicari. etenim, uenerabilis pater, quod de nostrae fidei integritate curam geris, uicariis gloriosi Petri apostoli ista conueniunt, cui dominus pa.scendarum ouium iniunxit officium.

cognoscat ergo tua pro nobis sancta sollicitudo nos firmius tenere rectae fidei firmitatem immobilem, pro qua, ne eius uiolaremus sanctimoniam, hactenus repugnauimus. quod uero tuus apostolatus pro tantae pietatis causa curam ferre praecepit, in quantum potuimus, pro nostris uiribus non desiuimus spiritu lenitatis aduersos admonere dei nobis gratia cooperante.