Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
DOMINO BEATISSIMO ET APOSTOLICO PATRI PAPAE HORMISDAE CELER. Maxima nobis gratulationis causa praestatur, quotiens ad apostolatum uestrum scribendi tempus emerserit.
nunc igitur remeante beatissimo Germano episcopo uel reuerentissimis uiris, qui a uobis pro coniungendis sanctis ecclesiis fuerunt destinati. necessarium duximus sanctitatem uestram debite uenerari, indicantes ante dictos habuisse quidem studium, ut uoluntatem uestram plenus sequeretur effectus; sed quia totum corpus erat infirmum, interim caput, quod prius necessarium iudicatur, adhibito medicamine uestro sanatum est et dissensio, quae erat inter uenerabiles ecclesias Romanam et Constantinopolitanam, unitate interueniente sepulta est et alia non parua membra simili sunt diuinitatis gratia purgata atque coniuncta.
hanc etiam spem gerimus uniuersi, quod gratia dei, quae semper sedi uestrae permansit et permanet, huiusmodi uobis inspirationem bonitatis praebeat, ut mansuetudine et dispensatione uestra reliquum adhuc corpus, quod habetur infirmum, sicut superius a nobis dictum est, uestro medicamine unitate recepta iungatur.
specialiter autem deprecamur pontificium uestrum, ut pro nobis benigno patris animo orare iubeatis.
DOMINO BEATISSIMO ATQVE APOSTOLICAE SEDIS PROBATISSIMO PONTIFICI HORMISDAE PAPAE PATRI IULIANA ANICIA. Quae prima sunt, tuae beatitudini salutationis obsequium persoluimus, optantes ut hanc paginam tuis uenerandis optutibus diuinitas faciat recenseri et pro suae ecclesiae uigore [*]( 197. Dat. ut ep. 192. Edd. Car. 12 535; Collect. Concil; Thiel 919. 11 capud Y 15 simili S Y: similis o, simili Thiel ) [*]( 198. Dat. ut ep. 192. Edd. Car. 12 536; Collect. Concil.; Thiel 920. ) [*]( 42* )
cognoscat ergo tua pro nobis sancta sollicitudo nos firmius tenere rectae fidei firmitatem immobilem, pro qua, ne eius uiolaremus sanctimoniam, hactenus repugnauimus. quod uero tuus apostolatus pro tantae pietatis causa curam ferre praecepit, in quantum potuimus, pro nostris uiribus non desiuimus spiritu lenitatis aduersos admonere dei nobis gratia cooperante.
IUSTINUS AUGUSTUS HORMIISDAE PAPAE. Dum beatissimum Germanum episcopum uel eos, qui cum eo a uobis fuerant destinati, de hac dimitteremus regia ciuitate, huiusmodi illis mandata tradidimus, quod capitula, quae ad perfectam unitatem ecclesiarum pertinebant, apostolatui uestro per reuerentissimum Iohannem episcopum sequenter manifesta faceremus. quae tamen ipsis hic praesentibus fuerant declarata.
sed euenit praefatum Iohannem antistitem longa aegritudine detineri. ne qua igitur uestram reuerentiam ingrediatur aduersa sententia quasi nobis promissa nostra desidia quadam ultronea minus ad effectum perducentibus, necessarium esse perspeximus dilationis causam nobis exponere per Eulogium u. s. tribunum et notarium, quem ad praecelsum regem Theodoricum super negotiis quibusdam transmisimus, hoc quoque adicientes quod, [*]( 5 cf. Ioh. 21, 17 ) [*]( 1 suifragari Oar. 2 possit 02 5 iniuncxit V 8 uiolaretur 02 sanctimonia Vo, correxi 11 <et> dei inepte Car. subiungens deinde \'Meat reliquum\' ) [*]( 199. Dat. (simul cum ep. 200) a. 530 die 31 Aug., per Eulogium ; accepta die 1 Octobr. Edd. Oar. P 545; Oollect. Concii.; ThÜJI 938. 24 desidia V, corr. 0 25 perspeciimua V )
superest, ut sanctitudo tua diuinum nobis praesidium orationibus suis dignetur acquirere. Data pridie Kal. Septemb. Constantinopoli. Accepta Romae Kal. Octob. Rusticio u. c. cons.
DOMINO BEATISSIMO ATQVE APOSTOLICO PATRI HORMISDAE PAPAE URBIS ROMAE IUSTINIANUS. Quanta reuerentia uestram beatitudinem ueneremur, multis epistolis, ex quo serenissimus imperator filius uester regnauit, cognoscitis.
in praesenti quoque debito pudore salutantes tuam sanctitatem postulamus enixius, ut assiduis precibus et frequentissimis orationibus pro concordia laboretis ecclesiarum uenerandarum nobisque, sicut per legatos etiam uestros post omnia scripsimus, tam de sermone, quo uertitur controuersia, quam de nominibus episcoporum sub Acacio defunctorum per Eulogium u. s. tribunum et notarium dignetur apostolatus uester integrum indubitatumque destinare responsum, omnibus uidelicet, quae praesentibus legatis uestris ordinata sunt, in perpetuo firmiter duraturis. uir namque religiosus Iohannes episcopus, qui uenturus est Romam, detinetur aegritudine corporali.
nihil enim prohibet ante eius quoque aduentum concordiam prouenire sublata dubitatione re(li )gionis (et eum tamen mox dimittimus fauente diuinitate, quia iam melius habet), quoniam nec difficilia sunt, quae ceciderunt in ambiguitatem, nec expedit diutius causam uitae protrahi sempiternae, ne dilatis [*]( 4 transmittemus p2 6 roma. V octuό V ) [*](100. Data et accepta ut ep. 199. Edd. Car. 12 553; Bar. ad a. 520, 40; Collect. Concil.; Thiel 939. 18 <de> quo Bar., at cf. ep. 243 § 2 25 concordia Y, corr. 02 26 regionis V, corr. Car. dimittemuI Car. )
aeternitatis igitur supernae tremendique iudicii non immemor sanctitas uestra, quae sibi commissa sunt, efficaciae tradi deproperet, ut intellegant cuncti recte uos apostolicae sedis esse primatum sortitos. haec igitur, quae uobis scribuntur a filiis, affectu paterno iubete quantocius adimpleri. scitis namque, quam sit admirabilis gloria tantorum errores annorum uestri pontificatus tempore stirpitus aboleri.
HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Benedicta trinitas deus noster, qui uobis gubernacula mundani commisit imperii, quibus non solum pro iure regni ueneratio deberetur uerum etiam pro gloriosi modestia et integritate propositi!