Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO BEATISSIMO ET APOSTOLICO PATRI PAPAE HORMISDAE CELER. Maxima nobis gratulationis causa praestatur, quotiens ad apostolatum uestrum scribendi tempus emerserit.

nunc igitur remeante beatissimo Germano episcopo uel reuerentissimis uiris, qui a uobis pro coniungendis sanctis ecclesiis fuerunt destinati. necessarium duximus sanctitatem uestram debite uenerari, indicantes ante dictos habuisse quidem studium, ut uoluntatem uestram plenus sequeretur effectus; sed quia totum corpus erat infirmum, interim caput, quod prius necessarium iudicatur, adhibito medicamine uestro sanatum est et dissensio, quae erat inter uenerabiles ecclesias Romanam et Constantinopolitanam, unitate interueniente sepulta est et alia non parua membra simili sunt diuinitatis gratia purgata atque coniuncta.