Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

SANCTISSIMO AC BEATISSIMO DOMNO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Deus, qui in alto habitat et humilia respicit et omnia pro salute hominum affluenter prouidet, pro sua bonitate et misericordia meam respexit paruitatem et post obitum sanctae memoriae quondam archiepiscopi et patriarchae Iohannis sedem sacerdotalem sanctae ecclesiae catholicae regiae urbis mihi conferre dignatus est sententia et electione Christianissimi et iustissimi principis nostri Iustini et piissimae reginae, quae ei ad omne studium communicat diuinum, sequentiumque eorum. his, quibus est bona conuersatio et qui regiis honoribus sunt sublimiores, simul et sacerdotum et monachorum et fidelissimae plebis

consensus accessit quapropter necessarium duxi hoc primum indicium meis litteris inserere, ut ostendam quam circa uestram apostolicam sedem habeo uoluntatem.