Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

de Thoma etiam et Nicostrato uiris religiosissimis episcopis omnia mancipabuntur effectui, postquam ceterae etiam uobis copulatae fuerint ad unitatem uenerabiles ecclesiae, quae praecedente superno praesidio statuenda duxerimus pro sacratissimarum regularum itidem ordine.

quoniam itaque uestrae quoque sanctitudini deliberationem nostram oportuerat declarari, ut ex hac etiam patefiat desiderium, in quo omnem operam intendimus ad compescendas atque temperandas controuersias et optatam inter omnes concordiam prorogandam, praesentes quoque litteras duximus destinandas, monentes praecipue, ut pro incolomi statu rei publicae numen supernum uestris exoretur precibus. Data VII. Idus Iunias Constantinopoli Uitaliano et Rusticio conss. [*]( 2 iniurias esse V, corr. p 6 quo se spoliaturn Car.: quos expoliatum Y, id quod in quo se expoJiatum correxit p 7 ternperantius p 10 qua Thiel: quia V 16 mantipabuntur V 17 ad unitatem Hartel: et ad unitatem Y, et adunatae Thiel 18 superio Y, corr. 02 23 optata Y, corr. 0 26 constantinopoll V 27 cons V )

652