Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Si pro peccatis nostris isti, qui hinc adducti sunt, episcopi Constantinopolim fuerint ingressi, non dicamus, quod imperatorem uisuri sunt modis omnibus et suis locis restituentur (tantas enim pecunias secum detulerunt, ut non homines sed possint angelos excaecare) — si ergo, quod absit, ingressi fuerint, tanta falsa per nostram absentiam dicturi sunt, quanta potest diabolus inuenire. nam si hinc in conspectu nostro plura temptauerunt et domino nobiscum stante confusi sunt, quanta facient per absentiam nostri?

ut ergo eorum possit dissipari malignitas, iubete nobis praesentibus, si ad audientiam pro peccatis uentum fuerit, ut constet apud omnes nos immerite mortuos esse et illos patrocinio pecuniae laborare; nos enim eos in omnibus in conspectu senatus conuincere possumus, quod haeretici perfecti sint. tunc demum eorum potest monstrari fallacia.

item dicendum: si haeretici non sunt, quomodo ante duas hebdomadas, quam nos uenissemus, [*]( 3 pascali V 5 ions V, corr. 02 6 orationibus V, corr. Bar.: orationum p2 186. Indiculus Thcssalonica Conatantinopolim missus a. 519 initio mensis Octobris. Edd. Car. P 530; Bar. ad a. 519, 136; Oollect. Concil.; Thiel 901. 10 INDIOULUI V, corr. 02 11 THBSALONICA V 12 abducti Bar. 14 suis] ss V 17 abscentiam V 18 hic cod. Angelic., sed cf. p. 643, 2 20 abscentiam V 21 iubete nobis praesentibus] \'supple eos audiri\' Thiel 22 immerita Y: immerito Car. 23 peccunif Y 27 ebdomadas V )

643
statuerunt omnes in unum episcopi, ne quis missas foras ciuitate teneret sed hinc omnes, ut et multitudo esset seditioni futurae congregata et doceri possit secundum errores eorum? qui postquam senserunt nos uenire, publice praedicauerunt festinandum esse cum paruulis, ne persecutione ueniente pagani morerentur infantes, et tunc uelut <ad> alterum pascha tantos . baptizauerunt, ut consuetam festiuitatem superarent.

item dicendum: si haeretici non sunt, quomodo tanta sacramenta confecerunt, ut canistra plena omnibus erogarent, ne imminente, sicut dicebant, persecutione communicare non possint? item: si haeretici non sunt, posteaquam accusati sunt gestis a Candido u. s. uicario magistri militum praetorianorum in iudicio praefectorum et sibi maturum periculum cognoscerent adfuturum, quare denuo tamquam damnandi, uelut subuenire iterum paruulis cupientes, tanta rursum et confutati exercuerunt baptismata, ut uere cunctis se haereticos ostendissent? ad quam rem satis et magnifica potestas praefectorum grauissime indignata est.

item: si haeretici non sunt, quomodo, cum in baptisterio absconsi essemus, consilio inter se habito per noctem uelut de periculo liberare nos uolentes in naue mittere uoluerunt, ut hac occasione mari praecipites darent, cumque nos respondissemus per Demetrium et Andream diacones \'omnes nos apud uos esse cognoscunt: quomodo per noctem nauigare possumus? sed si uere pro nostra salute consuletis, crastina die secrete quinque uel sex senatores, qui periculum substantiae uel salutis suae metuunt, una cum magistri militum uicario Candido comite iubeatur aduocare: cognoscant et ipsi, ubi transferimur, et facimus quod iubent; sin autem soli secretim, hoc non facimus\\ tunc illi non inuenientes effectum [*]( 1 ciuitatem p 2 hic Thiel, sed cf. suprap. 642,18 3 fort. posset 6 morerenturo2: memorantur V ad add. 02 pasca V 9 conficerunt V 9 sq. imminens.. persecutio V, corr. o2 10 possent cod. Angelic. 11 acusati V 12 praetorianorum Bar.: pt (~ praeter) V 19 absconditi o consilium.. habitum V, corr. Thiel 20 naui o 24 consulitis Car. 27 iubeat V, correxi: iubete 02 28 iubetis Thiel 29 effectu V, corr. Car. )

644
ad horam tacuerunt et alia die iterum seditionem populi commouerunt, unde uix deo uolente euasimus?