Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Reuerenda uestri apostolatus alloquia per filios uestros Leonem atque Eulogium desiderabili hilaritate suscepimus. quorum prius praeceptum, cur quae Thessalonicae contigerunt non insinuauimus, arguebat. sed longe ante eius aduentum occasione comparata curauimus significare, quaecumque uel rumore uenientium uel eorum, qui pertulerunt, scriptis (quorum exemplaria subter adiunximus) uel piissimi principis narratione comperimus.

secuta est umdictae promissio, adeo ut Dorotheus Thessalonicensis episcopus ad Heracliam deduceretur ciuitatem, donec causa terminum reperiret.

inter haec secundum ea, quae praecepistis, auctoritatem apostolatus uestri principi insinuare curauimus, ut ad percipiendam doctrinam catholicae puritatis Romam praefatus Dorotheus una cum Aristide mitteretur. qui respondit causam non esse, pro qua Romam dirigerentur audiendi, ubi sine accusatorum controuersia sese possent liberius excusare. sed repente, dum haec geruntur, ab Heracliensi, quantum agnouimus, in qua [*]( 1 Rom. 8, 28 ) [*]( 1 diligetib; a 4 nititiinur a, corr. o ) [*]( 186. flat. ut ep. 181; respondet epistulae deperditae datae ab Hormisda sub finem a. 519. Edd. Car. 12 530; Bar. ad a. 519, 141; Collect. Concil.; Thiel 910. 8 SuggestioJ incipit rursus uetus scriptura codicis V DIAC V 11 hylaritate V 12 thesalonice V 18 thcsalonicenBis V 19 repperiret V 22 romanam rt corr. p2 23 aristidimitteretur Vt corr. 0 24 diligerentur V, corr. p2: delegarentur 02 ) [*]( 41* )

642
tenebatur, dimissus est ciuitate: quam ob causam uel qua ratione aut conditione uel quibus agentibus, ignoramus.

de paschali die uestra beatitudo cognoscat concordare Orientalium cum apostolica sede sententiam, ut XIII. Kal. Maiarum die festiuitas celebranda speretur, sicut Iohannis quoque Constantinopolitani antistitis relatione clarebit.

superest, ut orationis beatitudinis uestrae adminiculo celeriter, sicut cupimus, uestris mereamur praesentari uestigiis.