Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Benedicimus ineffabile diuinitatis auxilium, quia de ecclesiarum pace uniuersitatis desiderium sub tranquillitate agnouimus fuisse completum. quod quidem non praeter opinionem nostram contigit fieri, quia religiosissimi Augusti praesumpti genere spem semper gessimus de quiete et credidimus faciendum sub principe Christiano, <quod> de adunatione erat in uoto.

quare habebit gloriosus imperator de hac causa triumphorum titulos, non quibus se obliuio mortalitatis interserat, sed quos diuinitatis gratia sub perpetuitate confirmat, et uobis quoque caelestis remunerationis non deerit praemium, qui adiuuistis boni principis institutum atque obsequio conuenienti desiderio horrorem segregationis fecistis excludi. benedictus dominus deus noster, qui uisitauit et fecit redemptionem plebis suae!

superest nunc ut, quia uobis huiusmodi officium certum est prouidentia diuinitatis iniunctum, adcingatis, ut ait, lumbos et pacificae adhortationis uiribus persequamini, a quibus pacem non uidetis agnosci, maxime quia gloriae uestrae detrahitur, si quid in hac causa fuerit minus impletum. circuminspicite omnia fide qua uiuitis et diligentia qua uigetis occurrite omnibus incursibus, quibus religionis Christianae reuerentiam uidetis esse uexatam, ut instantiae uestrae boni possimus cum exultatione dicere: reminiscentur et [*]( 14 Luc. 1, 68 17 cf. Esai. 32, 11 24 Psalm. 21, 28 ) [*]( 176. Dat. ut ep, 168. Edd. Car. I* 503; Collect. Concil.; BTA I 4.26; Thiel 881. 6 agusti psumti V 7 et <quod> Car. 8 quod inserui uotum V, correxi; id quod restitui, requiritur etiam exeuntium syllabarum consonantia (auxilium .. desiderium .. completum, genere.. quiete, Christiano .. uoto etc.) 10 sq. super petuitate V, corr. a man. rec. 11 confirmet edit. reg. euersa syllabarum consonantia (interserat.. confinnat) 12 descrit V, corr. 02 adiuuisti V, corr. Car. 13 conuenientis V, corr. edit. reg. 16 huiuscemodi uulgo cum a 19 ga quod ante gloriae exhibet V del. Hartel: gra (= gratia) a, gratiae Car. 22 hoc currite V, corr. 0 23 boni V; bene 01 )

634
conuertentur ad dominum omnes fines terrae.

quae cum ita sint, uos qui ecclesiae catholicae tranquillitatis fecistis initium, procurare decet effectum: non deerit saluatoris nostri fauor in perfectione, qui uobis hoc opus inspirauit incipere. Data die quo (supra) cons. ss.