Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Thomae quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum obseruatio longa nos contristat et miramur, cur apud catholicum principem rectae fidei laborare uideantur episcopi. quorum desideria tua debebit caritas subleuare agendo, quatenus optata consequentium maeror conuerti possit in gaudium.

Iohannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui maliuoli apud principem nitantur generare calumniam: quem dilectioni tuae commendamus hortantes, ut elabores, ne eius quieti inimicorum possit nocere subreptio.

quem Ammonium diaconum ad nos uenientem in sedis apostolicae noluimus communione suscipere tamdiu, donec habito cum Sergio diacono tractatu quid ordinari debuerit quaereremus, et hoc deliberatio nostra supra dicto diacono probabilis inuenit, ut per testimonium libelli communioni catholicae iungeretur: quo libello sollemniter oblato nostrae offerentem communioni significamus adiunctum.

Paulinum ecclesiae Romanae defensorem commendamus et hortamur, ut nihil indispositum pro festinatione uestri reditus relinquatis, quia melius cuncta sub prolixitate temporis cum dei nostri iuuamine disponuntur et gratius est, < si > sub mora omnium ecclesiarum ordinetur status quam cum per festinationem aliquid imperfectum remaneat, unde iterum et labor nobis generetur et nostris afferatur ordinationibus difficultas. Data die <quo> supra cons. ss. [*]( 2 accipies Car. egypcios V 3 homine V, corr. 0 4 urbis V, corr. 02 5 fratrum Car.: et fratrum V 9 memor V, corr. 02 cor uerti V, corr. a 11 aliquid V (cfp. 630, 5), corr. 02 nituntur Car. 15 noluisti V, corr. a man. post. (cf. p. 630. 9) 17 <de> supradicto 02 23 temporibus V, corr. 02 24 si addidi, ut p 25 festinacione V, coir. a 27 die <quo> supra scripsi (i. e. 3 Dec. a. 519): dlf Y )

633