Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uestns orationibus commendati ad Constantinopolitanam peruenimus ciuitatem secunda feria hebdomadis authenticae. decimo ab urbe praedicta miliario sublimes et magnifici uiri nobis occurrerunt, inter quos sunt magister militum Uitalianus, Pompeius et Iustinianus; secuti sunt et alii senatores multique, < qui > catholicae fidei calore ac desiderio redintegrandae pacis ardebant. quid plura ? cum summis paene omnium gaudiis ingredimur ciuitatem.

alia die, quod est tertia feria, piissimi principis praesentamur aspectibus. cunctus illic aderat senatus, in quo conuentu erant et episcopi quattuor, quos episcopus Constantinopolitanus pro sua persona direxerat. obtulimus beatitudinis uestrae litteras, quas clementissimus princeps cum grandi reuerentia suscepit. dicta sunt, quae ante examinationem causae oportuit intimare; mox causa coepta est.

hortabatur nos clementissimus imperator hoc dicens: \'uidete ciuitatis huius episcopum et inuicem uobis pacifico ordine reddite rationem\'. nos e contra respondimus: \'quid imus ad episcopum certamina facere? domnus noster beatissimus papa Hormisda, qui nos direxit, non nobis praecepit certare. sed prae manibus habemus libellum, quem omnes episcopi uolentes sedi apostolicae reconciliari fecerunt: si praecipit pietas uestra, legatur, et si est in ipso, quod ignoretur aut uerum esse non creditur, dicant et tunc ostendimus nihil extra iudicium ecclesiasticum in eodem libello esse conscriptum, aut si illi possunt docere, quia non conuenit religioni catholicae, tunc nobis incumbit probare*.

relectus est libellus sub conspectu principis et senatus. nos statim subiunximus: \'dicant praesentes quattuor [*]( 4 ffx ebflis V, pro feria etiam infra compendium ff adhibens 7 multitfue <qui> scripsi: multique V, multi qui pJ 8 ac Bar.: in V 9 pura V, corr. a summis o2: sumus V 10 quod V: quae o 12 IIII V episcopos V, corr. p2 13 beatitudini V, corr. cod. Angelic. 16 caepta V 18 racione V, corr. o e Car.: et V 20 hormida V 24 credatur p or 25 ostendemas pJ 29 IIII V )

620
episcopi, qui adsunt pro persona Constantinopolitani episcopi, si haec, quae in libello leguntur, gestis ecclesiasticis minime continentur !* responderunt omnia uera esse.