Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Ineffabilis dei omnipotentis misericordia et pietas eius, quam super humanum genus clementer effundit, humanis uiribus aestimari non potest nec sermonibus explicari, sed sufficit eius tantum mirabilia deuotis sensibus admirari et scire omnia bona de eius tantum gratiae pendere remediis.

est ista cottidiana probatio; audacter tamen praesumo dicere, domine meus beatissime papa, quia praesens causa praeterita cuncta transcendit, quam deus uestris temporibus et meritis reseruauit.

quid in Aulona sit actum, quid Scampis, quid Lignido . fuerit secutum, anteriore significatione suggessi. ad Thessalonicam peruenimus. quas intentiones habuerimus cum episcopo Thessalonicensi et quae dicta fuerint uel etiam constituta, harum portitoris uiua insinuatione discetis; quod tamen non oportet praeterire silentio, insinuare non differo:

post multa certamina praefatus episcopus ratione conuictus libellum subscribere uoluit; sed quia episcopi, qui sub eius sunt ordinatione constituti, omnes non aderant, in praesenti hoc conuenit, hoc promisit, ut post dies sanctos uno ex nobis a sede Constantinopolitanae urbis directo congregatis episcopis, qui in eius sunt dioecesi constituti, libellum subscriberent. [*]( 1 repletum V, corr. o 4 K Iu* V per V: domino Car.; ego Pullionem inserui ) [*]( 167. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 493; Bar. ad a. 519, 42; Collect. Condl.; Thiel 858. 7 PVLLIONEKSSVBDIAC V 8 deo V, corr. 0 11 deuoti V, corr. 0 16 aula nasi tactum V, correxi: aulone sit actum Car. 17 Lignidi Bar. 18 ad o: a V thesalonicam Y 20 portitotoris V 25 unum V, corr. 02 26 constantinopolitana urbe V, corr. 0 27 dioecceai V )

619
quod cum dei adiutorio credimus esse complendum. haec sunt Thessalonicae constituta.