Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed neutrum fieri passus cum ad urbem uellet cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui eum, ut statutum fuerat, urbem uestram ingredi prohiberent. uerum ipsos quoque contemnendos credidit atque uiolenter ingressus a certa urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus nec permissus, quod cogitabat, implere. quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est.
ipse uero extra murum deductus non longe ab urbe remoratur. qui ne occulte per noctem ingressus urbem ad ecclesiam conuolaret et rursus populi studia commoueret, communi tractatu pro competenti [*]( 4 D. Imperator Iuret. 5 et V (errauit Meyer): eo Bar. quod oa: quo V 7 maxime V non add. o2 12 Bonifac. ad me uenire Bar. quod o: quid V 13 agniturum V, correxi ac V: ut Iuret. 14 qui Bar.: quique V 18 <in> iuinriam Bar. Meyer 19 immissa Y: inscia uel inconscia Meyer; ne quid incuria publica de praeceptis admissa Hartel temeraret Iuret. 27 et p. 63, 1 fine ut uidetur Y, corr. a )
circa partem uero Eulalii episcopi uenerabilis uiri, qui eo die paene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam sollemnia celebrabat, ubi primum pietatis uestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia ciuitatis.
unde ea, quae populus Romanus publico gaudio diuersis acclamationibus agens gratias maiestati uestrae credidit publicanda, relationi meae uniuersa subieci, ut agnosceret pietas uestra, et quanta quiete uobis propitiis correcta sint, quae male fuerant admissa temeritate paucorum, et quanta gratia suscepta sint, quae clementia uestra diuino iudicio et pro uenerandae religionis reuerentia decernenda credidit et pro quiete Romani populi in perpetuum seruanda constituit. Data VI. Id. Ianuarias.
Petimus clementiam uestram, piissimi et clementissimi imperatores Honori et Theodosi semper Augusti.