Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

plebeiae sane seditionis auctores cum sociis suis sublimitas tua. Symmache parens karissime atque amantissime, statuet attineri atque in eos congrue uindicari, ut res temere praesumpta non transeat impunita. in qua re Afrodisium u. c. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuit, ut praesente eo, quae statuimus, celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione uexetur et pacata eum ueneretur uniuersitas, quem secundum ueterem consuetudinem obseruata sacrae legis mysteria susceperunt. Data III. Non. Ian. Rauennae.

(16.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI P. U. AD PRINCIPEM.

Ubi primum sacer sermo pietatis uestrae expectationem populi celeritate praeuenit, omne, quod sibi diuersitas [*]( 1 tamen Meyer: tantum V 7 ordinatum V, corr. Meyer: ordinantium 02 8 legitimi o: legitimis V, legitimus Bar. uenerandum V, corr. Iuret. 11 sensemus V, corr. o2: sensimus o Bar. fatum V, corr. o epm V: ipsi Bar. 20 uc trib\' et not V ) [*]( 16. flat. die 8 Ian. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 5; Iuret. Auct. Symm. 21; Sciopp. et Par. X 73. 28 rblatv sixaohi V, corr. Bar. )

62
uoluntatum usurpauerat de episcoporum electione, summouit ac diuina prouisione inter initia resecauit, quod tarditate imperitae multitudinis crescentibus studiis difficilius potuisset auferri, domini imperatores.

ob quam rem statim debito famulatu implere, quae fuerant imperata, properaui et, quod felicitati clementiae uestrae ascribendum est, res noui exempli et maximae contentionis magnique certaminis ut (non) sine commotione populi coepta fuerat, ita salua clementia uestra cum totius multitudinis quiete finita est.

nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas, quo sancti diei erat celebranda sollemnitas, statim, ut oportebat, misso primiscrinio Bonifatium ut ad me ueniret admonui quod praeceptum fuerat agniturus ac se a processione, quam sibi inhibitam didicerat, abstineret. qui conuentione contempta processit atque eum, quem direxeram, dedit populo uerberandum.

quod ubi nuntiatum est, habito cum u. c. tribuno Sereniano tractatu ad sanctum apostolum Paulum, quo conuenerat, et sacrae exemplaria pro cautela direxi, ne quid f iniuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temptaret, et partem offici pariter destinaui.