Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde probamus et amplectimur epistolas omnes beati Leonis papae urbis Romae, quas conscripsit de recta fide. quapropter, sicut praediximus, sequentes in omnibus sedem apostolicam et praedicamus omnia, quae ab ipsa decreta sunt, et propterea spero in una communione uobiscum, quam apostolica sedes praedicat, me futurum, in qua est integra Christianae religionis et perfecta soliditas, promittens in sequenti tempore sequestratos a communione ecclesiae catholicae, id est in omnibus non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. quod si in aliquo a professione mea deuiare [*]( 3 cnticen V, Eutichetem Gonz. 4 damnatum Ilisp. synodQ V 6 nicbemam V 7 Ellurum Gonz. 8 disscipulum Y 9 anathematyzamus V similiter Vi: similiter et Gonz. 10 condam V 11 perseaerantem Hisp. 12 eorum om. i Bar. 13 communione V 16 omibus V suprascriptis t: suis V, suis et omnibus suprascriptis Gonz. 17 conscripscit V 20 in Hisp.: ut V communione V et \'codex bibliothecac regiae\' Gonzalezii: communicatione ceteri eiusdem codd. et iH1 23 insequenti Y 26 Quidsi Y deuiare Coust. (cf. aliud huius libelli exemplum ex scrinio ecclesiae Romanae editum: 1\'hiel p. 796, 6): dubitare VHisp. (om. ili2) ) [*]( 39* )

610
temptauero, his quos condemnaui et per condemnationem propriam consortem me esse profiteor.

huic uero professioni subscripsi mea manu et direxi per rescripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri et papae magnae Romae per supra scriptos Germanum et Iohannem uenerabiles episcopos et Felicem et Dioscorum diaconos et Blandum presbyterum.

ET ALIA MANU: Iohannes misericordia dei episcopus Constantinopolitanae nouellae Romae hac mea professione consentiens omnibus supra dictis subscripsi sanus in domino. ora pro nobis, sanctissime et beatissime frater. Data mense Martio die XXVIII. indict. XII. Constantinopoli domno Iustino perpetuo Augusto et Eutharico u. c. conss.

(160.) IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE.

UICTOR IUSTINUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS HORMISDAE SANCTISSIMO AC BEATISSIMO ARCHIEPISCOPO ET PATRIARCHAE. Scias effectum nobis, pater religiosissime, [*]( 4 supradictos Hisp. 9 ora .. frater om. V 10 uicesimo et octauo Hisp. (cf. Beitriige p. 22): XXVII V 11 ind Vi, indictionis Gonz. Constantinopoli domno Iustino perpetuo Augusto et Eutharico u. c. consa. scripsix consensu domni Iustini jlfi. aug. et Eutharici ug cons V, consulibus domino Iustino principe (imperatore i) augusto et Heraclio uiris clarissimis era DLVII Hisp. ) [*]( 160. Dat. (simul cum epp. 161-165, 167, 223) a. 519 die 22 Apr. per Pullionem; accept. die 19 Iunii. Haec quoque epistula praeter Auellanam extat in collectione Hispana (ed. Gonzalee II n. 87 p. 143), unde satis interpolata transiit in Pseudoisidorianam (p. 687 ed. Hinschius; cum tcxtu Pseudoisidori consentit fere is, quem praebet Gregorius in Polycarpi c. 19 lib. VII tit. 5, cf. Hiiffer, Beitr. z. GescJt. der Quellen des Kirchenrechts p. 108): Hisp. = consensus editionis Gonzalezii (= Gonz.) et codicum i (i1 = Uatic. 1341, t2 = Uatie. 630, i3 = Uatic. 3791). Ex Auellana epistulam edidit Car. P 495, quem secuti sunt Bar. ad a. 519, 58; Collect. Concil.; Thiel S61. 14 Auellanae titulo omisso Epistola (sacra t) Iustini imperatoris ad Hormisdam papam. Sanctissimo (sacratisaimo t) ac beatissimo archiepiscopo almae urbis Romae et patriarchae Hormisdae Iustinus imperator praefigit Hisp. 16 ac o: hac V 17 reliosissime V )

611
quod diu summis studiis quaerebatur; noueris patefactum et antequam aduenerint, qui a uobis destinati sunt, quod Iohannes uir beatissimus antistes nouae Romae nostrae una cum clero eius uobiscum sentiunt nullis uariantes ambiguitatibus, nullis diuisi discordiis; scias libellum ab eo subscriptum, quem offerendum iudicaueras sanctissimorum patrum concilio congruentem.

omnes concurrunt alacri opere ad suscipienda uota tam uestrae quam Constantinopolitanae sedis, quos ueritatis coruscus fulgor illuminat; omnes accelerant libentissime, quos oblectat uia dilucida, sequuntur scita patrum sanctissima, leges probatissimas, et consiliis quorundam firmatis, qui rectum tenebant tramitem, aliorum correctis, qui uagabantur incerti, in eo res colligitur, ut unitatem indiuiduae trinitatis ipsi quoque unitate colant mentium.

negatum est inter diuina mysteria memoriam in posterum fieri pro tenore libelli, quem diximus, Acacii praeuaricatoris quondam regiae huius urbis episcopi nec non et aliorum sacerdotum, qui uel primi contra constituta uenerunt apostolica uel successores erroris facti sunt nulla usque ad ultimum diem suum paenitentia correcti.

et quoniam omnes nostrae regiones admonendae sunt, ut exemplum imitentur ciuitatis regiae, destinanda ubique principalia praecepta duximus: tanto flagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicae fidei pro remuneranda caelitus pace nostrae rei publicae, pro conciliando subiectis meis superno praesidio. quid enim gratius reperiri potest, quid iustius, quid illustrius, quam quos idem regnum continet eiusdemque fidei cultus irradiat, eos non diuersa contendere sed collectis in eodem sensibus instituta uenerari non humana mente lata sed diuini prudentia spiritus?

oret igitur uestrae religionis sanctitas, ut [*]( 3 antisstes V 4 nulli V 6 que V indicaueras Hisp. 7 oms V 9 corruscua V illGminat V 10 delucida V 11 con- Biliis Vt: conciliia Gonz. 17 regiae Hisp.: om. Y et Hisp.: om. Y 25 subgiectia V 26 repperiri V 28 irradiet V 29 sq. diuinae prouidentiae spiritu Hisp.\' )

612
quod peruigili studio pro concordia ecclesiarum catholicae fidei procuratur, diuini muneris opitulatio iugi perpetuitate seruari annuat. Dat. X. Kal. Maias Constantinopoli.