Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

libellum uero uel episcopi Constantinopolitani uel aliorum, quos uos suscipere deo uolente contigerit, primo agite, ut praesente populo recitetur. quod si hoc fieri non potuerit, saltem in secretario praesentibus clericis et archimandritis relegatur.

I haec omnia si deo fuerint uolente completa, imperatorem rogate, ut destinatis sacris per metropolitanos episcopos adiunctis ipsius episcopi litteris innotescat episcopum Constantinopolitanum suo quoque consensu celebrata professione, [*]( 1 praesulimus V, corr. p2 2 tantis tnseitii (his Car.), cf. p. 586, 19; 600, 10; 601, 12 3 quod si a 11 <in) mandatis o1: mandatis V, mandata Bar. 19 hac quiescite Y, corr. 0 20 sq. de successorum ps: decessorum V 21 de diptychorum oJ: ded ygipciorum V )

607
quam sedes apostolica destinauit, in unitatem communionis fuisse susceptum. quibus litteris etiam ipsos hortetur similia profiteri.

quod si in hac parte imperator aliquid difficultatis attulerit, episcopus Constantinopolitanus directis praeceptionibus episcopis suis paroecialibus uel ceteris metropolitanis praesentibus eis, qui a uobis pariter directi fuerint, quid ipse fecerit, innotescat. quod ab eo modis omnibus uos oportet exigere, ut facti huius testimonio peragrante etiam uniuersos, uel qui longe sunt positi, latere non possit.

(159.) EXEMPLUM LIBELLI IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

DOMINO MEO PER OMNIA SANCTISSIMO ET BEATISSIMO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Redditis mihi litteris uestrae sanctitatis, in Christo frater karissime, per Gratum clarissimum comitem et nunc per Germanum et Iohannem reuerentissimos episcopos, Felicem et Dioscorum sanctissimos diaconos et Blandum presbyterum laetatus sum de spiritali caritate uestrae sanctitatis, quod unitatem sanctissimarum dei ecclesiarum secundum ueterem patrum requiris [*]( 2 suseptum V ) [*]( 159. Libellus subscriptus a. 519 die 28 Mart., Romam missus die 22 Apr. (simul cum epp. 160-165, 167, 223) per Pullionem; accepta die 19 Iunii. Edd. Car. 12 491; Bar. ad a. 519, 48; Collect. Concil. iam inde a Merlino; Thiel 852. Praeter Auellanam alat in collectione Hispana (ed. Gonzalez II n. 88 p. 144), unde transiit in Pseudoisidorianam (p. 688 ed. Hinschius, qui tamen, ut sokt in epistulis genuinis, non codicum Pseudoisidori textum obfert sed editionis Gonzalezii): Hisp. = consensus editionis Gonzalezii (= GOltZ.) et codicum i (i1 = Uatic. 1341, t1 = Uatic. 630, i3 = Uatic. 3791). 11 sqq. Exemplum .. Redditis V: Epistola siue libellus fidei Ioannis Constantinopolitani episcopi de graeco in latinum translata directa ad sanctum Honnisdam papam urbis Romae in qua anathematizat Nestorium atque Eutichetem reliquorumque haercticorum blasphemias. Redditis Hisp. 16 reuerendissimoa Gonz. episcopos et Felicem Hisp. ) [*]( XXXV pari 2. ) [*]( 39 )

608
traditionem et laceratores rationabilis gregis Christi animo repulsare festinas.

certus igitur scito, per omnia sanctissime, quia secundum quod uobis scripsi tua tecum in ueritate sentiens omnes a te repudiatos haereticos renuo et ego pacem diligens. sanctissimas enim dei ecclesias, id est superioris uestrae et nouellae istius Romae, unam esse accipio; illam sedem apostoli Petri et istius augustae ciuitatis unam esse definio; omnibus actis a sanctis istis quattuor synodis, id est Nicaeae Constantinopoli et Ephesi et Chalcedone, de confirmatione fidei et statu ecclesiae adsentio et nihil titubare de bene iudicatis patior sed et conantes aut enisos usque ad unum apicem placita <ea>rum perturbare lapsos esse a sancta dei generali et apostolica ecclesia scio et tuis uerbis recte

dictis euidenter utens per praesentia scripta haec dico, quia prima salus est rectae fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deuiare, quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur religio.

de hac igitur fide non cadere cupientes et patrum sequentes in omnibus constituta anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae urbis fuit episcopus, damnatum in concilio Epheseno a beato [*]( 3 Iohannis Cpolitani ep. 146 § 3 (p. 592, 1) 17 Matth. 16, 18 ) [*]( 1 dilaceratores Hisp. rationabilis gregis Vi: a rationalibus gregibus Gonz. animo repulsare V: amore pulsare Hisp. 3 tua (una Car.) tecum cum (in corr. Coust.) V, cf. p. 592, 1: tecum Hisp. 4 rennuo V 5 superiori V 7 ciuitatis ex siuitatis V 8 sanctis istis V: or sanctissimis Hisp. IIU V 9 nichenę constantinopoll et ephesi et chalcedone V, nicena constantinopoli et ephesi et calcidone t, eorrexi: Nicaena Constantinopolitana Ephesina et Chalcedonensi Gonz. 10 fidei et statu Gonz.: fidei statu V, fidei (fide it) instituta i assentior Bar. 12 placita earum scripsi: placiturum V Gonz., placitorum i 15 recte V 21 fid6 V et VHisp.: sed Thiel 23 condam V 24 fuit om. V damnatum Vi: damnatus Gonz. Ephesino Hisp. )

609
Caelestino papa urbis Romae et a uenerabili uiro Cyrillo episcopo Alexandrinae ciuitatis, et una cum illo anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinae ciuitatis episcopum damnatos in sancta synodo Chalcedonensi, quam uenerantes sequimur et amplectimur, quae sequens sanctam synodum Nicaenam apostolicam fidem praedicauit.

his coniungentes Timotheum parricidam Elurum cognominatum anathematizamus et huius discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes, anathematizamus similiter Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum complicem eorum et sequacem factum nec non et perseuerantes eorum communioni et participationi: quorum enim quis eorum communionem amplectitur, eorum et similem adiudicationem in condemnatione consequitur. simili modo et Petrum Antiochenum condemnantes anathematizamus cum sequacibus suis et omnibus supra scriptis.