Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter tantae magnanimitati gratias agentes quanta possumus petitione deprecamur, ut Acacii nomen cum sequacibus suis, quod plenae unitatis ecclesiarum impedit gaudium, damnationis ordine sit remotum. nos enim conuenientes causae qualitati direximus legatos, quibus praesentibus initium, quod dedistis, gaudii possit secundum quae mandatis continentur impleri.

(149.)

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. PER GEKMANUM ET IOHANNEM EPISCOPOS FELICEM ET DIOSCORUM DIACONES ET BLANDUM PRESBVTERUM. In tantum pro gratia diuinitatis gloriae uestrae famam constat extensam et ita uos suffragante uitae merito laudabiliter mundo contigit innotescere probatissimorum hominum opinione uulgante, ut per uos potius credatur dilatum [*]( 2 hic V, corr. 0 3 ad principatus oJ: principatum V 4 stemata V 5 quę ammodum V 8 paucis V, corr. p2 exortet V, corr. pJ: exoret Thiel 11 aligud V testimini V, correxi: testamini o 13 magnanimitatia V, corr. edit. reg. 15 plene V, correxi 17 causa «gqualitati Y, corr. Car. ) [*]( \'149. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. 12 483; Bar. ad a. 619, 9; Collect. Concil.; BTA I 412; Thiel 840. 21 Per Germanum .. Blandum presbyterum restitui ex indice collectionis generali (cf. Prolegom. cap. I): om. V 26 ut per o2: u per V dilatatum Bar., delatum T/liel )

595
culmen imperii quam per imperium uos aliquis dicat agnosci. certum est quidem huiusmodi prouectione uestra pristino splendori accessisse decoris cumulum, sed tenuistis olim moribus principatum.

sic cum uos per ora gentium impatiens secreti magnitudo diffuderit, ad nos quoque, sicut mysticae leguntur scripturae, testimoniis suauitatis uestrae odor aduenit. et certe, cum late prudentium hominum sententia religiosae uitae uestrae fuerint instituta dispersa, habere non potuimus incognitum, quicquid de nobis fuerat mundi attestatione uulgatum, quia sicut mediocri laude digna in immensum sibi nequeunt uindicare praeconia, ita sine fine praedicandum rapitur in populum, quicquid bono fuerit admirationis ornatum. uindicat enim sibi quantitatis suae iure magnitudo famae testimonia, quia nesciunt latere miranda.

hinc est, quod principatu uobis adoreas publica iura commiserunt. nam, quod meritorum insignia generalitatis facta sunt uota, nemo ita rerum arbiter iniquus exstabit, qui passim uos aestimet arches inclitae accepisse titulos, cum negari nequeat digne uos meruisse imperii, quorum probitatem mundus agnouit.

sed parum est quamuis iudicio uniuersitatis suscipere loco praemii iura regnandi; illud magis est admirabile, quod ita uos hominum laudabilitate formatos suscipiunt imperia, ut iudicia sint diuina. non est dubium electos uos uenerabili praedestinatione diuinitatis ad tantae potestatis ornamenta, quos sincerae fidei documenta circumuolant. uere nobis prophetici spiritus conuenire uerba dixerimus: priusquam te formarem in utero, [*]( 6 cf. Philipp. 4, 18 26 Hierem. 1, 5 ) [*](2 uestro Thiel 3 sed ,/sicut> Bar. 4 pricipatum V sic cum Bar.: sicum Y 5 diffuerit V, corr. Bull. Taur. quoque a: quque V raystice Car. 6 leguntur V: loquuntur Bar., legunt Bull. Taur. 8 relegiosę V 12 ornata V, corr. p2 15 nam Bar.: ne V 17 inicuus V excitabit V, corr. Bull. Taur. 18 accepissce V 19 imperii 〈culmen〉 Bar. 21 regandi V, corr. o2 (regendi o) hominorum V, corr. p 22 firmatos Car. 23 uos pa: suos V 24 hornamenta V 25 circumuallant Bar. propheticis V, corr. pl 26 direximus V, corr. Bar. formare V, eorr. o )

596
noui te.

ad hanc uos gloriam incomprehensibili supernae maiestatis dispositione procurante obsequium naturae mundo protulit, sub custodia fidei transactae uitae probitas instituit atque ad imperia clementia diuina peruexit, ob hoc scilicet, ut tandem aliquando diuisoribus dominici corporis fidei uestrae exsecutione compressis ecclesiarum concordia diabolica impedimenta succideret et uniuersitas de adunatione gauderet. hoc religioni, hoc fidei, hoc serenitati uestrae specialiter caelitus mandatur officium, quibus et posse omnia et perficere uidemus indultum.

itaque sicut instituistis lacere, nauate suscepti operis munus, quod superna uobis prouidentia uidetis iniunctum. et uere sic decuit, ut per principem pax debeat fieri, quam reuerentia diuinitatis exposcit: date has adsumpti deo nostro oblationes imperii, ut per uos possit pacis fructus impleri. sine dubio quicquid tali facto animae uestrae fuerit praestitum, a uobis mundo iudicatur impensum.

magnum et inaestimabile est, uenerabilis imperator, propter quod adsciti estis iudicio diuinitatis. distenduntur ecce uota pacem desiderantium, diuturni temporis tractu maeret ecclesiarum indiuisibilis discissa communio, non sine gemitu discrepat fraternitas, cum circa patrum dogmata uaria sit uoluntas.

accingite ergo lumbos uiribus fidei; uidete, cui uos regi diuinitas uelit obsequi, quantum sit quod per uos procurat impleri: ecclesiae uenerandae corpus, quod propria Christus noster passione fundauit, gloriae uestrae adunare factis instituit. non est, quo magis circa uos gratiae supernae maiestas eluceat, quam si ecclesiae corpus per uestrum reparetur officium sanguinis dominici redemptione formatum.

est quidem causae huius uetustissima calamitas, sed pro immanitate sui recentissimus dolor et tanto Christianis animis fortior gemitus, quanto [*]( 2 magiestatis V 3 probitana V 4 adque V prouexit Bar. 5 diuisores V, corr. p1 7 succederent V, corr. Bar. 13 exposscit Y adsumti V 14 posscit V pacis ex paucis V 17 adsiti V, corr. o 19 meret o2: mereret V 20 dississa V 22 regi V: rei p2 26 magestas F )

597
temporibus est dilatus. uidendum uobis est, in quantum cottidie antiqui hostis feruescat insania, cum olim causa sit decisa fine sententiae, paci faciat tarditatem et, cum Chalcedonensis synodus et beati papae Leonis constituta placeant, quo ad caritatem reuerti uolumus, a certamine non desistat.

sequuntur, quae dogmatibus praedictis adstricta sunt, et ab eorum sequacibus, quos praedicta auctoritate damnatos intellegunt, non recedunt. tenent adhuc in complexibus nomen Acacii, quem uident iudicio sedis apostolicae merito poenam subisse damnati.

quis non intellegat simulate dici \'sanctorum patrum sequimur dogmata sed non diligimus facta; quae a sancta synodo Chalcedonensi constituta sunt et quae beati Leonis epistola continet, fouemus ue<ne>ramur amplectimur, sed Acacio, qui damnatorum communionem secutus est, impendimus uota\'?

sed quid opus est de iudicatis rebus uerba facere, cum nos hortari tantummodo deceat, ut expressa superius simulatione summota sub omni puritate pacem debeant, a quibus haec dicuntur, optare? apud uos mihi est omnis deprecationis causa, imperator egregie: uos his ac talibus religiosi operis resistite uiuacitate; uobis imminet, ut qui ecclesiasticae concordiae habuistis in priuata uita desiderium, sub principatu detis effectum.

non fuit, quo magis gratiae uestrae cumulus accederet, quam quod uobis diuinitus datum est, ut quod semper uoluistis fieri, per uos ad terminum possit adduci, nec breue specimen circa uos gratiae diuinitatis effulsit, quibus datur posse facere, quod semper optastis. quapropter quoniam uobis tantae causae titulum uidetis esse seruatum, remouete quicquid ambiguum remansisse creditur ad plenitudinem gaudiorum.

nos enim qua decuit affectione per Gratum u. 8., cui pro moderatione sui congrue sensimus [*]( 2 ostis V seruescat V, corr. a <et> cura edit. reg., <ut> cum Thiel 3 tarditate V, corr. p 5 desistas F, corr. Thiel 6 sequentur V, corr. ps adstricta Bcripsi: adscripta F 13 ueramur Y, corr. 0 14 Acacio Bar.: acacii V communione F, corr. o impedimus F, corr. Bar. 19 agregie F 20 uiuaciuitate F, corr. p2 22 effectu F, corr. 0 27 causag Y 28 remansise F 30 congrue Y )

598
officium legationis iniunctum, litteris uestri principatus acceptis causae magnitudini conuenientes destinauimus uiros Germanum et Iohannem episcopos et Blandum presbyterum nec non et Felicem diaconum, per quos si, quemadmodum praesumimus, serenitatis uestrae fauor arriserit, secundum quae mandata sunt ecclesiarum adunatione generalitatis possint uota firmari.

(150.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Reddidimus quidem, frater, congruum litteris tuis sub ecclesiastica libertate responsum et, quid in his gratulati fuerimus insertum, quid taciturnitate praeteritum, euidenter expressimus, ac licet cuncta sensibus tuis nunc crebra legatio, nunc uSu in ecclesia diuturnae conuersationis tuae uetustas infuderit, iuuat tamen adhuc latius aperire nostrum repetita <ra>tione consilium, quia tunc bene de fidei firmitate disseritur, quando simplicibus uerbis conciliandae pacis cupiditas explicatur.

t desideria quippe tua, quibus te ad ecclesiasticam testaris festinare concordiam, ut haberent partes illae, semper optauimus nec sola uotorum ambitione contenti usi etiam precibus sumus. uestro sunt haec et mundi testimonio roborata, quae loquimur, quia ut catholicae unitatis reparatio fiat, auctoritatem nostram intemerata fidei integritate submittimus. inclinet orationibus nostris aurem suam diuina miseratio, ut quod creditis postulandum, sequamini et ametis oblatum.

nobis una causae sollicitudo, una custodia est ita pacem cupere, ut sic religionis, sic uenerabilium patrum constituta seruentur; quoniam quae inter se consona credulitate non discrepant, aequum est, ut simili obseruatione subsistant.

sed cur diutius immoramur? scis [*]( 3 ioLs V, corr. 0 5 fabor V secundum a: fecundum ut uidetur V ) [*](150. Dat. ut ep. 148. Edil. Car. 12 485; Bar. ad a. 519, 18; Collect. Concil.; BTA I 418; Thiel 845. 8 IONANXI V 11 ac o1: hac V 14 adhuctacius V, sed t in 1 correcta uidetur repetita ratione o1: repetitacione V 15 dissceritur V 18 seper V uotum V, corr. Car. 19 uestra V, corr. 02 20 ut p2: et V 21 intemeratae Bar. 28 scis o2: sis V )

599
ipse, unitatis causa quid exigat; scis ipse, qua uia ad beati Petri apostoli debeas uenire consortium. habes itineris tui ducem, quem te iam sequi asseris, Chalcedone habitum pro religione conuentum. iam te quoque, quod idem amplecti testatus es, beati Leonis redeuntem dogma comitabitur.