Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Dei beneficia licet multis, maxime tamen summis pontificibus conuenit indicare. proinde sanctitati uestrae per has sacras declaramus epistolas, quod primum quidem inseparabilis trinitatis fauore, deinde amplissimorum procerum sacri nostri palatii et sanctissimi senatus nec non electione fortissimi exercitus ad imperium nos licet nolentes ac recusantes electos fuisse atque firmatos.

precamur proinde, ut sanctis orationibus uestris diuinae potentiae supplicetis, quatenus initia nostri roborentur imperii. hoc enim et nos sperare et uos decet implere. Data Kal. Aug. Constantinop. Magno u. c. cons.

(142.)

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Uenerabilis regni uestri primitiis, fili gloriosissime, loco muneris gratulationem suam catholica transmittit ecclesia, per quos se post tantam discordiae fatigationem requiem pacis inuenire confidit. nec est dubium ideo ad rerum summam caelesti uos prouidentia peruenisse, ut tantis temporibus impacta religioni in Orientis partibus aboleatur iniuria.

debitas beato Petro apostolo imperii uestri primitias red<di)distis, quas hac ratione deuote suscepimus, quia ecclesiarum per uos proxime futuram credimus sine dubitatione concordiam. deus, qui pietatis uestrae sensibus alloquendi nos uota concessit, ipse circa sincerum religionis [*](141. Dat. a. 518 die 1. Aug., per Alexandrum. Edd. Car. 12 477; Bar. ad a. 518, 67; Collect. Concil.; Thiel 830. 2 AG V 3 sumis V. corr. 0 indicare ex iudicare ut uidetur corr. V: indicari a 4 per as V 7 fortissimi scripsi: formissimi V, firmissimi o2 excercitus Y 12 uoc cofis Y ) [*](142. Dat. a. 518 mense Octobri uel Nouembri per Alexandrum ; respondet epistulae 141. Edd. Car. 11 477; Bar. ad a. 518, 68: mi Oollect. Concil.; BTA I 834; Thiel 834. 14 princiis Y 16 quos V: quas Car. 18 caelestibus prouidentiam Y, corr. p2 21 reddistis V, corr. 0 23 piaetatis V )

587
suae cultum praestabit, sicut optamus, affectum.

significastis nolentibus et recusantibus uobis imperii pondus impositum: qua ratione electos uos caelesti constat esse iudicio secundum apostolum dicentem: non est potestas nisi a deo; quae autem <sunt>, a deo ordinatae sunt. superest ut a deo electi, sicut et credimus, ecclesiae, quam laborare cernitis, manus uestrae solatia porrigatis.

cessent, qui paci eius obsistunt: quiescant, qui in forma pastorum conantur gregem Christi dispergere! istorum correctio uires uestri firmat imperii, quia ubi deus recte colitur, aduersitas non habebit effectum. hanc gratulationis paginam per Alexandrum u. s.

non omisimus destinare, sperantes cum dei nostri adiutorio per Gratum u. s. filium nostrum de singulis, quae ad unitatem ecclesiae pertinent, nos clementiae uestrae praebituros esse responsum.

(143.)

IUTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Iohannes uir beatissimus, huius regiae urbis antistes, et ceteri uiri religiosi episcopi de diuersis locis et ciuitatibus hic reperti nostram serenitatem docuerunt pro concordia ueram et orthodoxam fidem colentium proque unitate uenerabilium eius ecclesiarum litteras tuae sanctitati offerendas confecisse ac magnopere postularunt nostras etiam epistolares paginas super hoc ad eam emanare.

quorum petitiones, utpote semper unitatis amatores constituti, libenter amplexi hos diuinos apices ad tuam beatitudinem censuimus prorogandos, quibus susceptis desideriis supra dictorum reuerentissimorum antistitum subuenire proque nobis et re publica, cuius gubernatio nostrae pietati [*]( 4 Rom. 13, 1 ) [*]( 1 obtamus V effectum Bar. 3 uos p: suos V constat V sed at inter scribendum ex an corr. 5 sunt add. 0 12 us (= uirum sublimem) V: u. c. et hic et alibi o ) [*](148. Dat. (simul cum epp. 146 et 147) a. 518 die 7 Sept., accept. die 20 Dec., per Gratwn. Edd. Car. 11 478; Bar. ad a. 518, 71; Collect. Concil.; Thiel 831. 18 nra V 23 ut potes V, corr. pJ 25 suBceptis pl: scriptis V )

588
+ caelitus credita est, supernam maiestatem suis orationibus placare dignetur.

ut autem tuae sanctitati pacis et unitatis atque concordiae iura plenius patefiant, quosdam religiosissimos sacerdotes pacem amplectentes et desiderantes ad sacrissimum nostrum peruenire disponat comitatum. ob hanc etenim causam Gratum u. s. sacri nostri consistorii comitem et magistrum scrinii memoriae direximus, cuius praeclaram opinionem multis antea notam habemus temporibus. Data VII. Id. Septembr. Constantinopoli Magno u. c. cons.

(144.)

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. PER GRATUM. Sumptam de imperii uestri ortu laetitiam, quam sui apud nos pollentem merito praecedenti quoque geminastis alloquio, reciproca deuotione testati iam tunc secutura praeuidimus, quae nunc de ecclesiasticae unitatis affectu caelestis gratiae inspiratione signastis.

habes ergo, clementissime imperator, praesentem de tali uoto iam gloriam, sed expecta de perfectione perpetuam. haec sunt ualidissima imperii uestri fundamenta, quae in ipso nascentis regni principio diuinam uniuersis praeferunt sancta dispositione culturam. tenete itaque hanc piae sollicitudinis curam et pro catholicorum pace, sicut coepistis, insistite, quia deus noster, qui uobis hunc tribuit animum, elegit etiam, per quos praestet effectum.

nam et episcoporum uota precesque uobis effusas gratanter amplectimur, quia tandem loci sui [*]( 1 magestatem V 2 sanctitatis Mansi 4 sRcratissimum a 5 disponant V, corr. Bar. 6 consisto. comitem p (cf. p. 589, 11): con- sistete commitg V ) [*]( 144. Dat. (simul cum ep. 145) a. 519 initio mensis Ianuarii, per Gratum; respondet epistulae 143. Edd. Car. 12 478; Bar. ad a. 518, 77; Collect. Concil.; BTA I 410; Thiel 835. 11 HORXIDA V, corr. a per Gratum restitui ex collectionis indice generali (Proleg. c. I): om. Y 12 ortu ex hortu corr. V man. post. lfticijcia V quam aui Y: quamuis 02 15 celesti V, corr. Bar 16 significastis Bar. abes V 17 perpetua V, corr. pJ 19 nasentis V 20 pie Y 21 cepistis Y 24 nobis Bar. quia V: qui pJ )

589
consideratione commoniti ea desiderant, quae dudum sequi uellent sedis apostolicae exhortatio crebra non defuit.

et quoniam clementiam uestram id cupere, illos etiam haec <di>dicimu» postulare, quae res hactenus ecclesiarum pacem sub intentiosa obstinatione diuiserit, nec pietatis uestrae nec illorum refugit uelut latenti causa notitiam.

quid igitur facere debeant et litteris nostris et libelli, quem direximus. serie continetur. haec si deo nostro et clementia uestra adiuuante suscipiunt et sequuntur, poterit ad eam, quam maximo desideramus ardore, perueniri concordiam.

filius praeterea noster u. s. Gratus sacri consistorii comes et magister scrinii memoriae, ostendit in se uestrum allegationis suae maturitate iudicium; cuius mora sensibus uestris eo referente melius asseretur.

(145.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Spiritale gaudium directis caritas tua significauit affatibus dicendo, ut catholicae religionis disciplina ordinem suum uestris partibus deo nostro iuuante receperit.

haec esse beneficia misericordiae supernae quia dubitet? haec uenerabilis principis tropheis adiungi quis ambigat? quia maior ei de hac pace quam de quibuslibet proeliis triumphus acquiritur. istius laboris gloria nescit occasum, quia ubi deus recte colitur, numquam aduersariorum crescit iniquitas.