Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Dei beneficia licet multis, maxime tamen summis pontificibus conuenit indicare. proinde sanctitati uestrae per has sacras declaramus epistolas, quod primum quidem inseparabilis trinitatis fauore, deinde amplissimorum procerum sacri nostri palatii et sanctissimi senatus nec non electione fortissimi exercitus ad imperium nos licet nolentes ac recusantes electos fuisse atque firmatos.

precamur proinde, ut sanctis orationibus uestris diuinae potentiae supplicetis, quatenus initia nostri roborentur imperii. hoc enim et nos sperare et uos decet implere. Data Kal. Aug. Constantinop. Magno u. c. cons.