Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ANASTASIUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Etsi magnum aliquid taciturnitas iudicatur, tamen necessarium est admirantes dei misericordiam assidue frequentare sermonem, et quia initium fidei, quam nos dominus et deus saluator noster Iesus Christus docuit, in remissione peccatorum praecellit, nulli habetur ignotum.

ipse enim per propriam passionem omnia Adam peccata mundauit et haec fuit negotiatio humilitatis ipsius, ut et praefatum et omnes patres liberaret ex seruitute peccati, uoluntarie personam senii suscipiens. nam beatus Paulus apostolus docuit nos scribens ad Romanos: regnauit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccauerunt.

ex quo est uniuersitati quodammodo declaratum ex generali dispositione siue mirabilibus specialia quoque exempla debere suscipere semel tanta magnae legis iussione [*]( 8 cf. Cor. II 6, 15 23 cf. Philipp. 2, 7 24 Rom. 5, 14 ) [*]( 2 ut autem cum V, eorr. pa 4 euticetem V 8 hereafii V, hereamus o 9 credimus V, correxi\' ) [*]( 188. Dat. a. 517 die 11 Iul. Edd. Car. P 470; Bar. ad a. 517, ^ 48; Collect. Coneil.; Thiel 813. AG ORBISDAK V 19 abetur V 20 propriam o: priam V 22 praefactum V patres V: fratres Car. 27 quoque (qq) V: quaeque o. quemque Thiel 28 iussione Car.: inssionis V )

565
et tam pia bonitate firmata, et omnis doctrina, quam discipulis suis tradidit, in hoc firmamento consistit. fugauit aegritudine sua multifaria genera passionum, nodum peccati propria, sicut dictum est, passione resoluit et agens ad implenda similia discipulos suos factis et sermonibus instruebat.

uerum si, sicut aliqui nituntur ostendere, certi ex ipsis apostolis tam piam doctrinam per inoboedientiam implere dissimulant, ignoramus, ubi magisterium misericordis domini et magni dei nobis possit occurrere.

nos autem non ea credimus ratione, ut immisericordes esse putemus, qui misericordiam didicerunt, sed postulationem nostram a praesenti tempore taciturnitate comprimi(mu )8, inrationabile iudicantes illis precum adhibere bonitatem, qui rogari se nolint contumaciter respuentes. iniuriari enim et adnullari sustinere possumus, iuberi non possumus. Data V. Id. Iul. Constantinopoli Anastasio et Agapito u. c. conss.

(139.) EXEMPLUM RELATIONIS MINIMORUM ARCHIMANDRITARUM ET CETERORUM MONACHORUM SECUNDAE SVRIAE.

SANCTISSIMO ET BEATISSIMO UNIUERSI ORBIS TERRAE PATRIARCHAE HORMISDAE CONTINENTI SEDEM PRINCIPIS APOSTOLORUM PETRI DEPRECATIO ET SUPPLICATIO MINIMORUM ARCHIMANDRITARUM ET CETERORUM MONACHORUM UESTRAE SECUNDAE SVRIAE PROUINCIAE.

Gratia saluatoris omnium nostrum Christi immisit nobis ad [*]( 1 dissipulis Y 2 aegritudines suae Y, correxi: aegritudinis suae p, aegritudines sine Car. 5 dissipulos V 6 apostolis V: apostolicis Thiel; forE. episcopis 12 comprimis Y. corr. cod. Angelic. adibere Y 13 iniurari V 14 iuberi non possumus] respicit haec uerba auctor uitae Hormisdae Anastasium scripsisse narrans nos iubere nolumus, non nobis iuberi (Lib. Pontific. ed. Duchcsne I p. 270, 2) 15 Anastasio <Augusto quartum) Bar. utIc cons Y ) [*]( 189. Data circa finem a. 517. Edd. Car. I2 471; Bar. ad a. 517, 53; Collect. Concil.; Thiel 814. AkCHIKANDRINARUK V 20 uniuerse V, correxi 21 ormisdae V continente V, corr. Car. 22 suplicacio V )

566
uestram beatitudinem refugere uelut de hieme et tempestate ad portum tranquillitatis ac moniti minime circumuallantibus nos calamitatibus teneri iam credimus. nam etsi patimur, gaudentes sustinemus scientes, quia non sunt dignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis.

quoniam uero Christus deus noster principem pastomm et doctorem et medicum animarum constituit, nos uestro sancto angelo dignum est passiones, quae nobis contigerunt, exponere et <im>misericordes ostendere lupos, qui dissipant gregem Christi, ut auctoritatis baculo eos expellat de medio ouium, uerbo autem doctrinae animam sanet et orationis medicamentis mitiget.

qui autem sint isti et qui hos aduersum nos armauerit, audistis utique, beatissimi: Seuerus ille et Petrus, qui numquam in Christiano numero reputati sunt, qui per singulos dies sanctam Chalcedonensem synodum sanctissimumque et beatissimum patrem nostrum Leonem publico anathemate impetentes, qui iudicium dei nihil existimantes et colendos canones sanctorum patrum conculcantes, episcopos quidem principali potentia facientes exhiberi et nos cogentes illudere praedictam sanctam synodum suppliciis inaestimabilibus affligentes.

unde et quidam eorum iniectas plagas minime sustinentes de hoc transierunt et nostrorum uero non exigua multitudo perempta est. euntibus namque nobis ad mandram domni Simeonis pro causa ecclesiae insidiati sunt nobis in itinere praedictis coinquinati et superuenientes occiderunt ex nobis trecentos quinquaginta uiros, quosdam autem uulnera-. [*]( 4 Rom. 8, 18 ) [*]( 2 ac moniti scripsi: admoniti V 4 condignae Bar. cum Vulgata passiones ex passionis V 7 medium V, corr. 02 nos V: uos et Car., nobis Thiel uestrum sanctum angelum V, correxi 9 misericordes V, corr. 02 dissipat V, corr. 02 12 hos p: os V armauerit V (et hie et p. 567, 9 tacite notatur imperator): armauerint 02 15 chalcedonencem V 16 impetunt et deinceps faciunt .. affligunt reponenda censet Thiel 21 quidem V in ectas V, corr. 0 22 hoc <saeculo> Car. 23 parempta V, corr. o 25 quoinquinanti V, corr. o )

567
uerunt; alios uero, qui potuerunt ad colenda altaria refugere, ibidem peremerunt et monasteria incenderunt, per noctem immittentes multitudinem inquietorum hominum redemptorumque omnem paupertatem ecclesiasticam huiusmodi per pestiferos homines consumentes.

ad singula autem delatae uestram beatitudinem instruent chartae a uenerabilibus fratribus Iohanne et Sergio, quos miseramus Constantinopolim putantes uindictam fieri de his, quae commissa sunt. sed eos nec uerbo dignatus est sed etiam cum grandi contumelia expulit comminatus eis, qui ista porrigerent. unde hinc est nos uel sero cognoscere, quoniam tota prauitas et audacia talium malorum aduersus ecclesias facta ipsius immissione composita est.

deprecamur ergo, beatissimi, supplicantes et rogantes, ut exsurgatis cum feruore et zelo et condoleatis iuste pro corpore laniato (nam caput estis omnium) et uindicetis fidem contemptam, canones conculcatos, patres blasphematos et talem synodum anathemate impetitam.

nobis a deo data est potestas et auctoritas ligare et soluere. non opus habent, qui sani sunt, medico sed male habentes. exsurgite, patres sancti, uenientes adsaluandos nos! imitatores estote domini Christi, qui de caelis super terram aduenit quaerere errantem ouem, Petrum illum principem apostolorum, cuius sedem ornatis, et Paulum, qui est uas electionis, qui circumeuntes orbem terrarum illuminauerunt. nam uulnera magna maioribus indigent adiumentis.

mercennarii pastores uidentes lupos aduenientes aduersus oues dimittent eas dissipari ab illis, uobis autem ueris pastoribus et doctoribus, quibus cura pro salute ouium commissa est, occurrit [*]( 17 cf. Matth. 16, 19 18 Matth. 9, 12 24 sq. cf. Ioh. 10, 12 ) [*]( 1 alteria V 2 perimerunt V 3 immitentes V 4 huiusmodi per estiferos V, correxi: <per> huiusmodi pestiferos Thiel 5 dilate V, corr. Car.: delatae <ad> Bar. 8 his Car.: is V 9 est <imperator> Bar., sed monachi fortaase consulto paulo obscurius loquuntur (cf. ad 566, 12) 11 audacia V, corr p2 15 capud V est is V, corr. Car. 18 medicos V, corr. o* 20 immitatores V 21 illum <respicite> Bar., at fortasse habemus anacoluthiam pergentis quasi praecessisset imitamini pricipem V 25 dimittunt Car. 27 ante ouium del. omnium V man. 1 )

568
ipse grex cognoscens suum pastorem, ab immitissimis bestiis liberatus et uocem sequens pastoris, sicut dominus ait: oues meae uocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me. non ergo despiciatis nos, sanctissimi, qui a bestiis ferocibus cottidie uulneramur.