Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

dicitis etiam aperte illum ostendere inimicum esse fidei, si insequitur eos, quos uidet ad catholicam communionem reuerti.

quod si potueritis causam ibi deo propitio componere, scribitis ad episcopum Nicopolitanum, quid (opera) uestra promouerit. si uero obstinatus fuerit nec ab insecutione eius cessare noluerit, secundum litteras, quas ad clementissimum imperatorem misimus, apud principem causam ecclesiae Nicopolitanae sic agitis, ut dicatis:

\'Alcison episcopus Constantinopoli satisfecit ecclesiae catholicae, susceptus est et ad communionem reductus. huius successor Iohannes episcopus et deum ante [*]( 185. Data (simul cum epp. 127, 133, 134) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. J2 468; Bar. ad a. 517, 43; Collect. Concil.; BTA I 403; Thiel 808. 4 sic Thiel: sit V (<quid> agendum sit o2) 5 thessalonica V, corr. 02 10 epistolis o: apostolis V 15 deserat o2: derat V 16 insistemus Bar. 18 <se> esse 02 19 uiderit Bar. reuerti cod. Vatic. 4903: reuertenti V, reuertentes p2 20 scribitis scripsi: scriptis V, quo seruato 21 promouerit <opera nuntiate % Car. opera om. V 25 dicat is V, contraxit a constantinopolim V, corr. o: nicopolitanus 02 26 suseptus V, corr. a )

558
oculos habens et de salute sua cogitans et decessoris sui bonum exemplum sequens condemnatis haereticis uel transgressoribus ad sedem beati apostoli Petri misit et susceptus est. huic nunc Thessalonicensis episcopus insidiatur et eum concutit contraria his, quae fecit, ab eo exigere uolens.

hinc pater uester et omnes orthodoxi rogant, ut iussionibus uestris remoueatur ab eo ista molestia, ne uideatur hominibus propter hoc illum persecutionem pati, quia ad communionem sedis apostolicae rediit, et qui expectant per uos unitatem fieri, aliud incipiant credere, si pietatem uestram uiderint hoc dissimulare, hoc neglegenter accipere\'.

uisum nobis est expedire, ut litteras, quas ad Thessalonicensem in causa Nicopolitani direximus, quolibet ordine prudentia uestra diuersis faciat publicari, magno<pere) tamen in ciuitate Thessalonicensium, quia hoc facto et a persecutione nostrorum potest cessari < et> ad ipsius, si correxerit, credimus pertinere salutem.

(136.) EXEMPLUM RELATIONIS AUITI EPISCOPI GALLI.

DOMINO SANCTO MERITIS PRAECELLENTISSIMO IN CHRISTO GLORIOSISSIMO ET APOSTOLICA SEDE - DIGNISSIMO PAPAE HORMISDAE AUITUS. Dum religionis statui et plenis catholicae fidei regulis perspicitis conuenire, ut gregem per tota uobis uniuersalis ecclesiae membra commissum peruigil cura uestrae [*]( 1 occulos V 13 Nicopolitana Car. diuersia <in locis> Car. 14 magnopere o2: magno V 16 et add. 02 si <se> Car. ) [*]( 186. Dat. sub finem a. 516, accepta a. 517 die 30 Ian. Ediderunt hanc et sequentem epistulam Car. P. 454 et 455; Bar. ad a. 516, 20 et 24; Collectiones conciltorum eum ceterae tum Sirmondi Cancil. antiq. Gall. I, Paris. 1629, 190 et 191 ;(= Sirmubi disorepat a Sirmondi editione infra commemoranda); Thiel 781 et 783; praelerea in Auiti operum editionibus Sirmondus, Paris. 1643, p. 148 et 145 (— Sirm.2, ubi discrepat a Sirmondi collectione conciliorum) et PripertlS, Monum. Germ. hist., Auctor. antiquiss. VI2 p. 69 et 70 20 sanetis o 21 Hormisdo V, corr. 0 24 commissu V )

559
adhortationis informet, Uiennensem prouinciam superiore anno, si meminisse dignamini, datis ad humilitatem meam litteris uisitastis, quaeque ad me, secundum quod oportunitas oblata contulerat, per Arelatensis ecclesiae clericos peruenerunt et quidem plenissimae sollicitudine pastorali. in quibus nos sicut per conuersionem prouinciarum, id est Dardaniae Hillyrici uel Scythiae, ad communionem gaudiorum prouocatis, sic admonitione cautissima, ne quid per ignorantiam praeuenire possit, instruitis.

Eutychetis igitur Nestoriique damnatio, quos iamdudum per beatissimos decessores sanctae sedis uestrae calcauit auctoritas, ad notitiam iam pridem nostram apostolicae ad nos diligentiae prouisione perlata est. sed illud nos modo suspensos multum redigit et anxios, quod cum pendere nos ad effectum legationis secundo Constantinopolim destinatae omni expectationis studio iusseritis, nec quid filius uester sanctus frater meus Ennodius retulerit, nec utrum secuta redierit, indicastis et promissionem uestram tanta silentii diuturnitate suspenditis, ut non minus modo praedicatoris taciturnitas reddat attonitos quam antea fecerat legationis mora suspectos.