Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ENNODIO ET PEREGRINO EPISCOPIS. In nomine patris et filii et spiritus sancti intercedentibus et adiuuantibus sanctis agendum sic de causa Nicopolitanae ecclesiae.

primum ubi Thessalonicam deo iuuante ueneritis, epistolas nostras, quas in hac causa misimus, episcopo Thessalonicensi tradite, illum ordinem in eius salutatione seruantes, quem scitis a nobis esse mandatum circa eos. qui cum sede apostolica, hoc est ecclesia catholica, non communicant.

traditis autem epistolis instanter agere debetis, ut se ab eius ecclesiae concussione suspendat, rationem reddentes, quia non potuit reuersus ad communionem et ad corpus ecclesiae cum illis, qui necdum reuersi sunt, quicquam habere coniunctum: nos non soluere a decessoribus nostris concessa priuilegia, si ipse ecclesiastica instituta non de< se >rat. certe redeat ad unitatem, et nos cum eo insistimus, ut omnia priuilegia, quaecumque consecuta est a sede apostolica ecclesia eius, inuiolata seruentur.

dicitis etiam aperte illum ostendere inimicum esse fidei, si insequitur eos, quos uidet ad catholicam communionem reuerti.