Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ENNODIO ET PEREGRINO EPISCOPIS. Posteaquam profecta est caritas uestra, Nicopolitanus diaconus, qui uobis etiam occurrit in itinere, Romam uenit. quem praeter moram uidimus cogitantes, ne forte esset, quod ad instructionem mandatae uobis legationis adicere deberemus. quod et rationabiliter factum ipsa res euidenter ostendit.

optulit enim nobis epistolam Iohannis episcopi sui et aliam synodi subiacentis ecclesiae Nicopolitanae, qua queruntur ab episcopo Thessalonicensi excitatas aduersum se tam principales quam iudiciarias potestates, concussionibus et dispendiis se uehementer affligi propter hoc, quia de ordinatione sua ad episcopum relationem secundum prisca exempla non miserit. pro qua causa sperauerunt, ut de remedio cogitare deberemus, consulentes etiam nos, utrum daremus eis licentiam relationem ad designatum episcopum secundum consuetudinem destinandi.

unde tractauimus et episcopum quidem Nicopolitanum admonuimus, ne tale aliquid audere temptaret, si nobiscum uelit in communione persistere, ne per illum, si ab eo, qui a communione nostra alienus est, confirmationem petisset, nostra quoque communio contagium sustineret.

haec uos, ut omnia sciretis, instruximus. quid autem propitio deo uobis de hac causa agendum sit, subiecta declarant. Data pridie Id. April. Agapito cons. [*]( 1 membra V 3 apf V ) [*]( 184. Dat. (simul cum epp. 127, 133,135) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. I5 467; Bar. ad a. 517, 34; Collect. Concil.; BTA I 403; Thiel 807. 13 iudiciaria V, corr. o2 25 quid p: qui V deus V, corr. p hac ex hec corr. V 26 apii V )

557