Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA DOROTHEO EPISCOPO THESSALONICENSI. Iohannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanae urbis antistes cum synodo sua uariis se concussionibus atque dispendiis grauiter causatur affligi, quod a transgressorum societate diuisus, postquam communionem apostolicae sedis emeruit, ad Thessalonicensium ecclesiam ordinationis suae indicia non direxit.

potuisset neglectus hic esse culpabilis, si unum esset inter omnes mysterium caritatis. at cum multi se a petrae illius, quae Christus est, soliditate diuiserint, quis non uelit ab [*]( 1 uulgo non ante sed post recolite plenius interpunxerunt 2 imprudeus V, corr. p2 praesumptio p2: sumpcio V 7 capud V 9 consiliis Car. 11 sintillam V 12 estucia V, corr. 0 14 sufficiat Car. 18 aprilis V ) [*]( 188. Dat. (simul cum epp. 127, 134, 135) a. 517 die 12 Âpr. Edd. Bar. ad a. 517, 39; Collect. Concil.; BTA I 405; Thiel sll. 21 artietes V, corr. 0 24 tesHalonicensiuni V 28 solliditate Y diuiserit V, corr. p )

555
errantium coniunctione discerni, ut mereatur cum his, qui consistunt in ueritate, coniungi? non igitur consuetudo est neglecta sed uitata contagia. ergo obicere quis possit errorem, ubi cogitatam salubriter intellegit cautionem?

at nos, quod debueras primus adsumere, credebamus te sequi saltem post aliena exempla potuisse. non sufficit in lapsibus mora, nisi ad reprehensionis cumulum circa eos quoque, qui ad uiam redeunt, accedat inuidia? quid aliud quam beati Petri, quod sine impietate dici non potest, ipsum quod a domino datum est nomen oderunt, qui eos, qui ad sedis ipsius altaria confugiunt, insequuntur?

quo pudore, rogo, priuilegia circa te orum manere desideras, quorum mandata non seruas, et reuerentiam, quam non exhibes fidei, cupis tibi sub ecclesiastica potestate deferri ? si in isdem uestigiis, quibus catholici nituntur, insisteres, insectationem tamen proximi uitare deberes sciens secundum domini nostri et saluatoris, quae colimus, instituta eum, qui scandalizauerit unum de minimis. obnoxium magnis esse peccatis.

ubi est, domine, humilitas, quam sub occasione discipulorum tuorum certantium de loci qualitate docuisti? tu ostendis illum esse maximum, qui exhibere studuerit se pusillum. respice de caelo et uide, uisita uineam te cultore plantatam, intende circa mandata tua minimos et circa ambitum honoris elatos!

cur recentia cupitis et prisca deseritis, circa summa desides et parua curantes? nonne hoc est rerum uilia decimare et legis praecepta contemnere? seruate illa, quae deo congruunt, et facile ea, quae sunt ab hominibus, subsequuntur.

quin potius curam salutis adsume et, cur te alius praeuenerit in ueritate, affectione suspira, ne si insectari eos, qui ad ecclesiae reuertentur [*]( 17 Matth. 18, 6 19 cf. Mattb. 18, 1 20 cf. Matth. 18, 4 21 cf. Psalm. 79, 15 sq. 25 cf. Matth. 23, 23 ) [*]( 1 dicerni V, corr. 0 3 ergo o: ego V 13 exibes V 14 defferri V hisdem V uestigiis ex uestigia V catholice V, corr. p2 16 quae V: quem o 18 pecatis V 20 exibere V 22 cultorem V, corr. o 23 bilia F, corr. 0 29 reuertuntur cod. Angelic. )

556
membra, perstiteris, tu quoque cum his, quos nominatim condemnat catholica sententia, copuleris. Data pridie Id. April. Agapito cons.