Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA CLERO POPULO ET MONACHIS ORTHODOXIS CONSTANTINOPOLI CONSISTENTIBUS. Si is, qui calicem aquae frigidae mandata euangelica secutus optulerit, mercedem boni propositi ipso domino, qui haec docuit, restituente consequitur, nonne qui tanto populo fidelium ueritatem annuntiare distulerit, iuste poenam damnationis incurrit?

hinc est, quod interminationem mandati caelestis effugiens, quod docet loquendum esse in his, quae ad deum pertinent, nec tacendum, habens quoque uestrae salutis affectum, admonitionem eorum, quae praesens necessitas poscit, adsumpsi, omnes, quibus cura est fide integra Christianam religionem seruare, contestans, ut eos, qui sanctam Chalcedonensem synodum et beati Leonis de fide catholica conscriptas epistolas declinant, quibus possunt uiribus auertantur et fugiant, quando ipsi sunt, qui Eutychetis et Dioscori Alexandrini uel potius nefanda Manichaeorum contagione polluti uerbo quidem aduersum constituta patrum uidentur habere certamen, rebus autem contra incarnationem domini nostri Iesu Christi euidenter insurgunt.

recordamini, karissimi, quae fuerunt Basilisco palatinam arcem incubante temptata, et temporum illorum acta uel uisa alii uel audita; [*]( 9 Matth. 10, 42 12 Act. 18, 9 ) [*]( 3 adtestacio sublica V, corr. o2 4 cons. add. Car. ) [*]( 182. Dat. (simul cum epp. 126, 128-131) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. P 467; Bar. ad a. 517, 28; Collect. Concil.; BTA I 402; Thiel 806. 6 HORTHODOIIS V 11 quod Car.: quo F 12 esse pa: est V 15 curae 02 16 constestans V, corr. o 17 chalcendonensem V 19 auersentur Bar., auertant Bull. Taur. 24 palatinam archg V, correxi: palatinae aulae p3, palatinae arci Car., palatinam archen Thiel 25 alii del. Bar. )

554
recolite, quam scelesta tunc fuerit Timothei cognomento Elluri, quam impudens et monstruosa <prae>sumptio, quantus etiam per uniuersum orbem fidei se uestrae feruor ostenderit.

probauit tunc Constantinopolitanus populus, quam pure deceat credentes Christiana seruare mysteria. sed transacta utinam studia fuissent et non nunc similia tempus expeteret! rursus enim idem haeretici caput improbum de profundo, quo immersi tenebantur, attollunt.

atque ideo rogo hortor admoneo dilectionem uestram: ab eorum uos conciliis et communione secernite, recordamini zeli prioris et uiuere in uobis lucem, scintillam ignis spiritalis ostendite, ne simplicem in uobis ueritatis affectum perditorum astutia expugnasse se gaudeat.

et haec quidem quantum ad praesentem necessitatem et adsumendam contra impios cautionem dixisse sufficiet. spero autem, quod si admonitio ista promouerit, et mihi et uobis utilis erit, quando et deus in uestra salute glorificabitur et fructus nostrae sollicitudinis apparebit. Data III. Nonas Apriles Agapito cons.