Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

inter peccatorum enumerationem, quibus sibi diuinam gratiam plenus spiritu dei propheta conciliat, inter ea, quibus misericordiam, qua conseruetur, exorat, docere se iniquos uias domini et conuersionem per se fieri praedicat impiorum. beati, quibus uita innocenter acta dat praemium; beati, per quos aliis quoque praestatur exemplum.

et nos quidem, quantum in nobis est, nec sollicitudine nec labore cessamus, ut humilitatem, quam nos dominus noster docuit, imitati, quae saluti eorum conueniunt, postulemus, ut dispensationis mihi creditae dum agnoscitur cura, probentur officia. nam repetita uice Ennodium atque Peregrinum fratres et coepiscopos nostros mandata legatione direximus rationem adhortationes preces lacrimas [*]( 3 eq. cf. Luc. 10, 7 14 cf. Cor. I 11, 19 22 Psalm. 50, 15 ) [*]( 3 <uoti> opulenta Car. 6 gradum V, corr. 02 9 miles .. meretur Car. 12 lauare V, corr. o 19 peccatorum V: ceterorum o2 21 misericordia V, corr. pJ 28 disspensacionis V 29 repecita V )

552
ingerentes, ut ab impiorum contagione separati ad ueram fidem isdem, quibus uos, modis et apostolica scita se conferant aut certe non nos defuisse praedicationi sed illos propriae saluti mundus agnoscat.

(131.)

HORMISDA POSSESSORI EPISCOPO. Optimam uestrae caritatis audientes instantiam et cognoscentes rectae fidei tramitem, quem sine strepitu uindicatis, deo nostro gratias sine cessatione persoluimus, ut et in ea dispositione persistas et ceteris, quod sequantur, tribuere possis exemplum. ista sunt dona caelestia, ista sunt diuinae tributionis indicia, ista sunt dei iudicia, quae te a catholico sacerdotum noluerunt separari consortio.

unde, frater karissime, praesentibus hortamur alloquiis, ut in ea constantia, qua electus es, perseueres et augmenta probabilibus initiis subministres, quia bonum opus, praecipue quod ad doctrinam fidei pertinet, nisi semper creuerit, uidetur imminui, et si tribulatio mundana contigerit, ante oculos nostros futura praemia ponentes apostolica nos admonitione consolemur dicentes: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur < in) nobis.

meliora tamen speramus, quia deus, qui per beatum apostolum dixit: qui uos non dimisit temptari super quod potestis, ipse pro sua pietate, quos suos elegit esse, et de laqueis aduersariorum sicut semper eripiet.

libellum dilectionis tuae de confessione rectae fidei [*]( 19 Rom. 8, 18 22 Cor. I 10, 13 ) [*]( 2 hisdem Y sita Y, corr. Thiel ) [*]( 131. Dat. (simul cum epp. 126. 128-130, 132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. 12 466; Bar. ad a. 517, 27; Collect. Concil.; BTA I 401; Thiel 805. 6 HORMIS V 7 sq. tramitemque V, corr. 02 9 persolumus V, corr. 0 11 are>tributionis Car. 13 fratres karissiini Y, corr. p2 14 electus V: exorsus Bar. 18 occulos V 9 consolemur Thiel: consulimur V, consolamur pa 20 gloria Y, corr. 0 21 in addidi secundum Vulgatam, cf. p. 550. 25 23 ipsa V, corr. 02 per sua pietate Y, corr. 0 25 eripi. et Y, corr. p2 )

553
per legatos nostros remeantes accepimus et in eo sinceritatem tuae fraternitatis agnouimus, quia, quod recte credit, sub adtestatio<ne> publica praedicare non distulit. Data III. Nonas April. Agapito <cons.>