Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA TIMOTHEO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Non mirabitur dilectio tua rationem praeteriti silentii mei, si quae praecesserint uniuersa considerat; non mirabitur praesentis alloquii. si quae sit uis caritatis expendat. sustinere enim omnia caritatem magistro gentium docente cognouimus; quae [*]( 23 Cor. I 13. 7 ) [*]( 1 pro creditae oJ: procedite V 9 corrigeretur Bar., <se> corrigeret Coust. 14 quod o2: quid V 16 sq. datae .. documenta si adfueritis.. reductis <quod> effici omni temptaui: date .. documenta si affueritia .. reductis efficione V, date .. documenta si adfore cunctis .. reductis officio omni et Bar., data (datae Thiel) .. <\':erunt> documenta si adfueritis.. reductis <idemque a ceteris> effici omni Coust. ) [*]( 128. Dat. (simul cum epp. 126, 129-132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. I2 463; Bar. ad a. 517, 11; Collect. Coneil.; JBTA I 397; Thiel 800. 19 NoaxrsDA V, corr. a 20 racio V, corr. o1 21 consideret Car. euersa clausularum comsonantia (mei .. considerat .. alloquii .. expendat) ) [*]( 85* )

546
si sua, sicut continet doctrina ipsa, non quaerit, non incongrue abusus priuilegio meo, quod tibi potius prodesse possit, exhibeo.

expectare enim me decuit ab errantium coniunctione te liberum et sic amare correctum, uidere ab improbandis diuidi atque ita litterario sermone complecti. sed quem optes reducem, cur differas uocare tardantem? cur non detur locus moderationi, cum nihil detrahitur aequitati? impendenda sunt, quae laborantibus prosunt, si nos societatis contagione non polluunt.

haec causa mihi fuit praesentium litterarum, ut horter, ut moneam, ne terram nostram iacere patiamur neglegentius infecundam. non diu infructuosam arborem occupare solum diligens permittit agricola; patienter expectat, sed numquid sub continuatione perdurat?