Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER ENNODIUM ET PEREGRINUM EPISCOPOS. Dum sapientiae uestrae, clementissime imperator, profunda considero, prouidentes saluti propriae uobis displicere non aestimo, neque enim aut diuina monita aut humana continent instituta, ut qui consulit bonae spei, qualibet debeat reprehensione culpari, cum maxime pietas quoque uestra affectu se unitatis et pacis flagrare fateatur. quae [*]( 2 unitate V, curro Thiel 3 famam scripsi; fama V 4 defficele V sit V, corr. 0 8 adulata V, corr. p2 12 quo episcopos V, corr. o nra V 18 exibenda V ) [*]( 127. flat. (simul cum epp. 133-135) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. P 469; Bar. ad a. 517, 42; Collect. Concil.; BTA I 405; Thiel 812. 20 INASTASIO AG V Per Ennodium .. episcopos charactere minutiore V; quae nota quomodo hic explicanda sit Ennodio et Peregrino iam die 3 Apr. Roma profectis uidesis \'Beitragei\' p. 14 sq. 24 ut oJ: aut Y )

545
res me quoque uel pro fiducia conscientiae uestrae uel pro creditae mihi dispensationis officio emergente compulit non supersedere negotio.

Iohannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanae ciuitatis antistes decessoris sui sanctae recordationis Alcisonis secutus exemplum beati Petri apostoli communionem cum synodo sua damnatis his, quos ecclesia detestatur, expetiit. is nunc grauibus fatigatur insidiis. precor mansuetudinem uestram: iniqua molientibus obuiate et remouete molestias et correctum fouete, cui ut corrigeret, debuisset insisti. scient enim, qui tardauerint, se reos futuros, cum a uobis foueri uiderint iam reuersos.

fateor, clementissime imperator: miror insidiantium pertinaciam neque dei neque uestro intuitu permoueri; nam qui oderunt in homine studium desiderii boni, quod de se aestimant iudicari, insequuntur. ad recta reduces iure culpandi, si non conuerterint deuiantes; datae fidei uestrae clara documenta, si affueritis ad unitatem reductis: (quod) effici omni adhortatione cogitetis.