Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

EPISCOPOS. Dudum legatis mansuetudinis uestrae remeantibus ad litteras uestras et mandata respondi, non quidem uniuersa plene, sicut magnitudo rei postulabat, expediens sed tamen pro tempore certa praestringens. uerum etsi sufficienter allegare me omnia contigisset. numquid agens apud clementiam uestram causam fidei poteram repetitis precibus importunitatis incessi?

timeant notam huius ingratitndinis, quibus cura est studium negotiis nauare mundanis! opus non implet euangelii, qui a praedicatione eius uenialiter putat posse cessari. peruigilem pastorum oportet esse custodiam et lumbos sine relaxatione praecinctos. bonae admonitionis sicut constat 1 dulcem fructum, ita eius non decet esse fastidium.

et alias, [*]( 11 Ioh. 14, 27 ) [*]( 1 ego V, corr. o 2 magestati V 8 bisque praefacti V, corr. o 4 nos o: non V 5 nostrorum Car., sed cf. Beitr. 6 adn. 1 11 declarauit a ante rasuram: declaruit Veta post rfU. ) [*]( 136. Dat. (gimul cum epp. 128-132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium et Peregrinum. Edd. Car. P 461; Bar. ad a. 517, 3; Collect. Concil.; BTA I 394; Thiel 796. 14 per Ennodium .. episcopos charactere minutiore V 17 rei 0: regi V sed scripsi: et V 18 perstringens ps suficienter V )

541
cur postulationis meae molestam mansuetudini uestrae quisquam dicat esse frequentiam, cum per ea, quae fiunt ex officio meo, per remedia fidei uestro consulatur imperio? etenim quae me onerat cura, uos releuat; mihi incumbit, sed uobis proficiet; licet ex diuerso semine unus fructus amborum est. nam sicut poena est nec dicere deo accepta nec facere, ita certa remuneratio uel illi, qui spiritalia praedicauerit, uel illi, qui audita non spreuerit.

dedit quidem clementia uestra uelut obsidem propositi sui sub testimonio imperialis alloquii et se quasi pignore quodam bonae uoluntatis adstrinxit, sed opus est coeptis <a)dicere firmitatem. sumant plenum decorem iacta fundamina, non remittantur propugnantes pro dei ecclesiis manus: totiens Israheliticus hostis intercidit, quotiens Moyses brachia non remisit. effectus opera, finis commendat initia; non prodest coepisse deserentem, quia sola perseuerantia fidei dat salutem.

benedicimus deum, cuius zelo pietas uestra transgressores impios Nestorium et Eutychen se uelle odisse persequique cum nefandis et sacrilegis dogmatibus profitetur probat odisse se uitia, qui condemnat errantes, nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit excedenti.

primus innocentiae gradus est odisse culpanda, sed ueritatis interest, domine fili, et catholicae disciplinae, ut sectatores etiam eorum atque participes oderitis, quorum exsecrandos principes iudicatis. non in damnandis sola id est certa nomina, sed in his etiam, qui damnatos sequuntur, sunt crimina persequenda. frustra auersari se plures asserit, qui unum de his, qui detestatione digni iudicantur, exceperit; non enim numerus errantium hominum sed meritum consideratur errorum.

hoc ideo, [*]( 13 cf. Exod. 17, 11 15 cf. Matth. 10, 22 ) [*]( 2 oficio V 3 consolatur V, corr. 02 4 proficit Bull. Taur. 9 uelud V 11 adicere o: dicere V decore V, corr. o 14 efectus V 17 eutycense uel odisse persequi qui cum V, correxi: Eutychetem uel odio se pereequi cum Thiel; Eutychetem uel eoa persequitur qui cum .. profitentur Bar. 19 se uitia o2: seuicia V 22 dissipliue V 27 ex- ciperit V enim o: erit V )

542
ne facile putet uestra clementia Acacii praetereundam esse personam. nonne ille est Acacius, qui caeno Petri Dioscori et Eutychetis dogmate et communione polluti, dum copulatur, inmersus est, illius sustinens in condemnatione supplicium, cuius elegit in communione consortium? qui uiritim propter impietates suas horum singulos odit, et in illis Acacium necesse est oderit et omnes in Acacio non amabit.

ab illo per Orientales ecclesias fermentum nefandi erroris inoleuit; inde Alexandrinae perfidiae eo usque nutrita superbia, ut non acquiescat, sicut scripsistis, eius mandatis salutaribus, cuius famulatur imperiis, et in errore declinando non sequatur admonitionem, cuius in agendis rebus experitur sibi utilem potestatem.

unde et maiore huiusmodi homines conuenit detestatione uitari, quia, quae docere debuerunt, nec dum ab aliis instruuntur adsumunt, spernentes in his imperantis monita, in quibus tantum non timeri iubentur imperia, et immemores deuotionis contra salutem animae, quos contumaces esse oportuit pro salute.

hos mentibus perditis ausus nutriuit Acacii cum perfidis iuncta communio atque ideo aestimandus est auctoris loco, cuius grauius peccatur exemplo. nihil enim uitia magis quam imitatio fouet, dum creduntur non improbanda esse, ad quae alii quoque uidentur accedere. fragilis est et caduca mortalitas; uix nefariae cogitationes dum comprimuntur intereunt. iacet saepe semen noxium sub terrore nec deficit; latum pandit delinquentibus aditum, qui iungit cum prauitate consensum.

utinam, clementissime imperator, inter ipsa apostolicae districtionis initia Orientales ecclesiae Acacii contagia nefanda uitassent! non per multos error ille [*]( 16 cf. Matth. 10, 28 ) [*]( I 2 petro V 3 comiuu munionS V, corr. p 7 amauit V, correxi: amarit Bar. 8 nefudi V, corr. 02 9 perfidei F, corr. o 13 potestate V, corr. 0 22 ad quae o2: atque V fragili V, corr. 0 24 terrore V xX recte: errore Bar., torpore Hartel 26 prouitate V, corr. Thiel: improbitate 02 consensu V, corr. o clementissime scrtpsi: imperatissime V, inuictissime Car. )

543
noxia uenena diffuderat; ipsa quoque erecta nunc fortassis Alexandriae tunc colla cecidissent, dum perculsam perfidiam suam in damnatione imitatoris agnosceret et displicere in conplicibus se uideret. sed dum male nutriti fouentur errores et prauorum consensus inutili aequitate corrigendus dissimulatur, per impunitatem sequacium mala dogmata multiplicauit auctorum.

et uos quidem, si placita deo efficaciter imperetis, commendatis uestrum et de alieno erro( re > propositum; sed cogitandum est, clementissime imperator, si ei apud deum sufficiat errata culpasse, cui dedit posse corrigere. non est differenda curatio; ammoueantur medicae profundis uulneribus manus! sola ante Acacium Alexandria perfidiae suae foeditate sordebat: respicite, quantas iam partes emendatio neglecta polluerit!

quousque patieris, domine fili, ecclesiam dei diuisionem suorum maerere membrorum t anticipent beneficia tua ad deum peruentura suspiria: adsume fidei curam et uexillum salutis attollens ad errores ab Israhele remouendos uelut Ezechias alter exsurge. fas tibi laude nouorum operum titulos aequare priscorum: ille dissipauit excelsa, tu superbiam erectae impietatis inclina; ille simulacra contriuit, tu dura infidelium corda confringe; ille memoriam serpentis aerei, tu uirus praesentis effunde. offer deo recta, quae fecit, et spera dona, quae meruit. fidelis est enim dominus, qui reddit singulis secundum opera eorum.

in aperto est, quanta sit expectatio ndelium, 25 quanta trepidatio perfidorum: illi ambiunt gaudere cum angelis de receptis; isti metuunt, ne ab his, quos deceperant, destituti [*]( . 19 sq. cf. Regn. IV 18, 4 23 cf. Matth. 16, 27 ) [*]( 2 alexandrinae V, corr. pJ: Alexandrinae <ecclesiae) Bar. 5 inutili aequitate (c/. inutili lenitate Leo I. ed. Baller. I 1313) corrigendus scripsi: inutilis equitati (aequitate Car.) corrigenda V 7 placit adeo V, correxi 8 errore o2: erro V 9 imperarator F, corr. a 11 amoueautar modicae V, corr. Car. 12 feditate Y 14 parcieris V, corr. o 17 ab o: ad V uelud V 19 superbia Y, corr. 0 21 aerei <sustulit.> Car. 22 offert V, corr. o eperadona V, d ex t corr. 26 isti Bar.: illi V deciperant V ) [*]( XXXV pars 2. ) [*]( 30 )

544
poenis remaneant praeparatis. pendent anxia corda cunctorum. ab ultimis ad nos Galliis directa legatio, si quid de unitatis redintegratione sollicitudo nostra promouisset, famam secuta consuluit.

nec difficile opus clementiae tuae: scit deus suorum laboribus subuenire. ex usu est ad principes suos conuertere corda subiectos. dat specie maximum signum recens religiosae memoriae Marciani imperatoris exemplum. quid egit tunc uulgus aut populus? non opus nota reuoluere: adulta est perfidia ista per deuios, sopita per iustos; imitare religiosi integritate propositi, quem studio ciuilitatis aequasti.

ad haec nostris lacrimis, nostris precibus alleganda Ennodium atque Peregrinum fratres et coepiscopos nostros uice nostra pro exhibenda etiam honorifica salutatione direximus, ideo maxime designato uiro fasce secundae legationis imposito, ut qui nobis spei bonae detulit initium, nunc adiutore deo plenum reportet effectum. acquiescite, precamur, fidelibus monitis, cuius uos delectatos dudum legimus institutis. Data III. Non. April. Agapito cons.