Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Gratias omnipotenti deo referimus, quod sanctitas uestra disciplinis caelestibus instituta, sicut poposcimus, legatos fidei Ennodium et Fortunatum uenerabiles episcopos sed etiam uiros religiosos Uenantium presbyterum Uitalem diaconum et Hilarum notarium, quales poscebat causae sublimitas, destinauit, qui negotii magnitudinem implere possint ecclesiastici luce sermonis quique operante deo omnia subtiliter requirentes, quae ad rectam et ueram Christianorum pertinent fidem, et ipsi sicut decuit declararunt et a nobis sicut oportuit [*]( 1 Matth. 10, 22 ) [*]( 1 qui inseruit o persisterit V, corr. o 4 adoracione V, corr. o 6 quam Car. tuo V, corr. 0 8 tuum scripsi: tantum V 9 iurare V, corr. V man. rec. et o 10 potuerimus Car. ) [*]( 125. Dat. hieme anni 515, per Ennodium etc. Edd. Car. 12 443; Bar. ad a. 516, 8; Collect. Concil.; Thiel 761. Sttb initio in marg. adscripsit V fides anastasii imperatoris et quid de synodo chalcedonensi senserit 13 AGUSTI V per Ennodium .. notarium V minutiore charactere ita scripsit, ut uerborum aliqua pars in marginem excurrat 15 illarum V 17 legato Y, corr. 0 19 hyllarum V 20 quale V, corr. 02 21 possent Bar. ecclesiastici V: euangelici 02 )

538
agnouerunt, quia una est ecclesia dei apostolicis ubique firmata doctrinis.

unde quis audeat de domini nostri Iesu Christi incarnatione aliter quam habet ueritas ipsa sentire, nisi ut confiteatur aequalem et consubstantialem patri filium salutis nostrae causa iuxta annuntiationem archangeli in utero uirginis carnem ex eadem assumentem hominem factum et, sicut ait apostolus, in seruili forma, ut crucem pro nobis carne susciperet? de quo beatus Petrus apostolus Iudaeis dicit: uos petistis uobis dimitti liirum homicidam, auctorem uero uitae interfecistis; de quo etiam legitur in Paulo apostolo: factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

confitemur enim, quod genetrix dei beata uirgo Maria in uera carne et anima rationabili et intellegibili nobis deum peperit saluatorem, quem homousion deo patri et spiritui sancto ante saecula, eundem nobis quoque homousion praeter peccata nostra in fine temporum credimus et probamus fuisse progenitum, sicut propheta Dauid dicit: de uentre matris meae deus meus es tu.

quae tamen ita sine defectu uel confusione nostri corporis est adsumpta nostra substantia. ut in eadem carne dei filius mundum examinaturus adueniat oculis omnium uulnerum et clauorum ndicia repraesentans, sicut scriptum est: et uidebunt, in quem pupugerunt.