Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO NICOPOLITANO. PER PUILIONEM SUBDIACONUM. Remeante Pullione subdiacono nostro litteras caritatis uestrae suscepimus de constantia fidei uel de intentione, quam circa communionem sedis apostolicae geritis, gratulantes; sed contristati sumus, quod uos aliquas sustinere molestias perhibetis. ista tamen diuturnam non possunt habere substantiam, quia ubi deus pure colitur, etsi aduersa contigerint, in prosperis commutantur secundum apostolum dicentem: spes non decipit.

dubitans apostolorum princeps incedens per pelagus laborauit; mox tamen inuocato domino suo paratum habuit, qui eum porrecta manu non pateretur sustinere discrimen. ergo auctorum nostrorum sequentes exempla et in ipsorum fide permanentes illius poscamus auxilium, de quo scriptum est: qui non nos dimittit temptari super quod possumus.

igitur salutantes caritatem tuam hortamur, ut quemadmodum praediximus, in his, quae bene [*]( 15 Rom. 5, 5 15 sqq. cf. Matth. 14, 28—31 20 Cor. I 10, 13 ) [*]( 1 retronsum Y, curro a 3 tollerabilius Y 4 quam 0: qua V 5 aprilium V post consule in ipsa linea Y addit per Pullionem subdiaconum, id quod ego post titulum epistulae sequentis reieci, cf. Beitrdge 13 sq. ) [*]( 124. Dat. a. 517 die 3 Mart. per PullioneJn; respondet epistulae Iohanniв deperditae per eundem Pullionem initio eiusdem anni datae. Edd. Car. I2 469; Bar. ad a. 516, 66; Collect. Concil.; BTA I 391; Thiel 786. 7 per Pullionem subdiaconum huc reieci a Y perperam in fine praecedentis epistulae additum 9 caritates Y, corr. 0 12 molestia Y, corr. 0 diuturna V man. rec. 13 substancia Y, corr. o 14 prospera Bar. 16 pellagua V 20 nos non trsp. Car. 22 que ammodum V, corr. 0 )

537
inchoata sunt, perseueres, quia (qui) perstiterit usque in finem, hic saluus erit. frequenter alloquiis tuis nostram sollicitudinem releuare non desinas; paroeciales quoque sacerdotes tuos competenti adhortatione confirma, quia ista faciendo talentum tibi creditum poteris multiplicare cottidie.

de illa quoque parte, qua dilectio tua postulat, cogitamus, ut ad imperatorem clementissimum pro generalitatis quiete preces nostrae perueniant. tuum est, ut uotum studiumque nostrum congruis orationibus iuuare non cesses, quia nos in his deo auctore perficiendis uacare minime poterimus. Data V. Nonas Martias Agapito cons.